Hermannus Lüdemann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hermannus Lüdemann 1948

Hermannus (vulgo: Hermann) Lüdemann (natus 5 Augusti 1880 Lubecae, mortuus 27 Maii 1959 Kieliae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam scholam machinariorum Cygneae et Academiam Technicam Berolini frequentavit. Annis 1899 - 1904 Lüdemann machinarius laboravit, deinde ad annum 1912 rector foederis functionariorum technicorum fuit. Posthac scriptor liber fuit. Annis 1915 - 1919 rector societatis ad res emendas fuit. Anno 1919/1920 minister publicus in administerio Borussiae laboris erat, deinde ad annum 1927 functionarius foederis aedificiorum socialium laboravit. Anno 1933 dimissus et a Nazistis in Castra carceralia missus est. Annis 1936 - 1944 rector theatri cinematici fuit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 factam iterum incarceratus, sed 1945 iudicio criminum absolutus est. Tamen ad finem belli liberatus non est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lüdemann bis uxorem duxit atque tres filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lüdemann ab anno 1912 sodalis SPD fuit. Annis 1915 - 1922 decurio urbis Berolini erat, annis 1919 - 1921 legatus consilii ad rem publicam Borussiam constituendam, anno 1920/1921 administer Borussiae aerarii publici erat, annis 1921 - 1929 senatus terrae Borussiae fuit. Anno 1927 praeses administrationis (Theod.: Regierungspräsident) Luneburgi, anno 1928 paeses superior (Theodisc.: Oberpräsident) Silesiae Inferioris nominatus est. Iulio 1932 Franciscus de Papen cancellarius eum deposuit. Post finem Belli Orbis Terrarum II Iulio - Decembre 1945 secretarius generalis SPD factionis Megalopolis, deinde functionarius SPD Berolini fuit. Annis 1946 - 1958 Lüdemann legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae erat. 23 Novembris 1946 a Theodoro Steltzer praeside ministrorum administer rerum internarum et vicarius praeses ministrorum eius terrae nominatus est. Post electionem senatus terrae anni 1947 Lüdemann 29 Aprilis ipse praeses ministrorum electus est. 29 Augusti 1949 Bruno Diekmann (SPD) eius successor electus est, quod SPD electionem primae Dietae Foederalis Germaniae perdidisset.