Latinitas bona

Otto Comes Lambsdorff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Comes Lambsdorff anno 2001

Otto Fridericus Gulielmus de Wenge Comes Lambsdorff (vulgo: Otto Friedrich Wilhelm von der Wenge Graf Lambsdorff) (natus 20 Decembris 1926 Aquisgrani, mortuus Bonnae 5 Decembris 2009) vir publicus Germaniae et sodalis FDP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Lambsdorff annis 1932 - 1944 gymnasia primo Berolini, deinde Brandenburgi frequentabat. Anno 1944 iuvenis legatum militum conscriptus est et paulo ante finem secundi belli mundani tam acriter vulneratus est, ut crus laevum amitteret. Anno 1946 maturitatem gymnasio Unnae oppidi adeptus est. Tum Coloniae Agrippinae et Bonnae iurisprudentiae studebat atque anno 1950 primam et anno 1955 secundam probationem accepit. Iam 1952 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum ad annum 1971 pro argentaria privata, deinde pro cautione periculorum laboravit. Deinde iurisconsultus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lambsdorff ab anno 1951 sodalis FDP est, annis 1968 - 1978 procurator aerarii suae factionis fuit et annis 1972 - 1998 etiam legatus Dietae Foederalis fuit. 7 Octobris 1977 Helimutus Schmidt (SPD) Lambsdorff Administrem Foederalem Oeconomiae nominavit. Hunc honorem primo ad annum 1982 duxit, cum FDP suo duce foedus regendi cum SPD finivit: Helimutus Schmidt eum 17 Septembris dimisit. Sed FDP paucis diebus post cum CDU/CSU et Helimuto Kohl novum foedus fecit et Lambsdorff iterum administerium oeconomiae duxit. 27 Iunii 1984 propter crimina oblata a magistratu recedere coactus est: Lambsdorff clam pecuniam societatum pro factione accepisse dictus est. Postea de ea re multae magnae damnatus est. Tamen FDP eum 1988 praesidem suum elegit, quem officium ad annum 1993 duxit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lambsdorff uxorem duxit atque tres filios habuit. Nepos eius Alexander Comes Lambsdorff ab anno 2004 legatus ad Parlamentum Europaeum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Ludovicus Erhard (CDU) |

Curtius Schmücker (CDU) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Martinus Bangemann (FDP)  | Helimutus Haussmann (FDP)  | Georgius Möllemann (FDP)  | Gunterus Rexrodt (FDP)  | Werner Müller (nullius factionis) | Gualphangus Clement (SPD)  | Michael Glos (CSU) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU) | Rainer Brüderle (FDP) | Philippus Rösler (FDP) |

Sigmarius Gabriel (SPD)
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Coat of arms of Germany.svg
Helimutus Schmidt (SPD) |

Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Antje Huber (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Maria Schlei (SPD) |

Rainerus Offergeld (SPD)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)
Coat of arms of Germany.svg
Helimutus Schmidt (SPD) |

Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Björn Engholm (SPD) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Hinricus Westphal (SPD) | Antje Huber (SPD) | Anca Fuchs (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Georgius Schmude (SPD) |

Rainerus Offergeld (SPD)
Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)