Georgius Warnke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Warnke (ad dextram) anno 1986

Georgius (vulgo: Jürgen) Warnke (natus 20 Martii 1932 Berolini, mortuus die 27 Aprilis 2013) fuit vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Warnke anno 1950 Curiae Variscorum maturitatem adeptus Monachii, Genevae atque Herbipolis iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1958 probationem secundam accepit atque doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1958 - 1962 adlatus scientificus legatorum CSU in Dieta Foederalis Germaniae fuit. Ab anno 1961 iurisconsultus admissus est. Anno 1962 tum pro foedere industriae chemica Bavaria erat. Annis 1964 - 1982 pro industria figulina laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Warnke maritus erat atque sex liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1958 Warnke ad factionem CSU accessit, annis 1962 - 1970 legatus senatus terrae Bavariae fuit, anno 1969 etiam in Dietam Foederalem Germaniae electus est. 4 Octobris 1982 a Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederalis modo electo Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae nominatus est. Quem officium ad 12 Martii 1987 gessit, cum Administer Foederalis Commeatus nominatus est. Cum anno 1989 consilium ministrorum iterum reformaretur, Warnke iterum Administerium Foederalis Collaborationis Oeconomicae suscepit. 18 Ianuarii 1991 Warnke consilium ministrorum reliquit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1998 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)