Ursula Lehr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Ursula Lehr anno 2008

Ursula Lehr (nata Ursula Leipold Francofurti ad Moenum die 5 Iunii 1930; mortua Bonnae die 25 Aprilis 2022) fuit mulier rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem anno 1949 acceptam, Lehr Francofurti ad Moenum et Bonnae psychologiae, philosophiae, litteris Theodiscis, historiaeque artium studebat. Anno 1954 doctor philologiae promota 1955, diploma psychologae accepit. Tum pro universitate Bonnae laboravit, annoque 1968 habilitata est. Anno 1972 professor paedagogiae et psychologiae paedagogicae Coloniam, anno 1975 Bonnam psychologiae professor vocata est. Anno 1986, Heidelbergae professor gerontologiae facta est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lehr vidua facta est, postquam bis nupserat. Primo ex marito duos filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lehr anno 1986 sodalis CDU facta est. Die 9 Decembris 1988 Administra Foederalis Salutis Publicae et Familiarum a Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali nominata est. Anno 1990, legata Dietae Foederalis Germaniae creata est. Cum anno 1991 administerium divisum esset, Lehr non iam in consilio ministrorum mansit. Post comitia anno 1994, parlamentum reliquit.

Administri Foederales Salutis Publicae
Coat of arms of Germany.svg

Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018  |