Anscharius Schneider

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anscharius (vulgo: Oscar) Schneider (natus 3 Iunii 1927 oppido Heideck in Bavaria) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Discipulus Schneider exercitationibus corporis valde studebat atque aëronaves velivolas navigare edidiscit. Anno 1945 XVII annos natus miles factus est et pugnis de Berolino interfuit. In fine pugnandi Magdeburgum evasit atque breviter Americanis captus est. Postquam 1948 maturitatem oppido Eichstätt accepit, Schneider Erlangae et Herbipolis iurisprudentiae et rebus publicis studebat atque post primam et secundam probationem annis 1952 et 1955 acceptas doctor utriusque iuris promotus est. Deinde minister publicus fisci Bavariae laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schneider maritus est atque duos liberos habet.

Cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Schneider, qui ab anno 1953 sodalis CSU est, annis 1957 - 1991 praesidio CSU interfuit. Annis 1956 - 1969 decurio Norimbergae fuit. Anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 4 Octobris 1982 Helimutus Kohl cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Aedificiorum fecit, quem honorem ad diem 21 Aprilis 1989 tulit. Anno 1994 non iam candidatus Dietae Foederalis erat.

Tholus Dietae Imperii[recensere | fontem recensere]

Anscharius Schneider vehementer pro tholo novo in aedificio Dietae Imperii Berolini, quod tum renovabatur, postquam diu neglectum est, certavit.

Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)