Ioannes Baptista Gradl

E Vicipaedia
Ioannes Baptista Gradl anno 1966

Ioannes Baptista (Theod.: Johann Baptist) Gradl (natus 25 Martii 1904 Berolini, mortuus 2 Iulii 1988 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis primo Centri, deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Pater eius miles exercitus Bavariae et postea minister cursus publici erat, qui anno 1900 Berolinum venit, ubi Gradl natus est. Ibi anno 1922 maturitatem adeptus est atque deinde tirocinium mercatoris aerarii fecit. Tum Berolini et Salinis Saxonicis oeconomiae et rebus politicis studebat et anno 1926 diploma accepit. Ad usque annum 1930 diurnarius in actis diurnis Germania factionis Centri Berolini operam dedit. Eo anno doctor rerum politicarum promotus est. Ab anno 1931 ad usque finem Belli Orbis Terrarum II pro foederatione Theodisca aerariorum comparsorum (Theod.: Deutscher Sparkassen- und Giroverband) laboravit. Anno 1940/1941 miles conscriptus erat. Post bellum finitum Gradl diurnarius laboravit et annis 1948 - 1963 Berolini acta diurna Der Tag edidit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gradl maritus fuit atque quattuor liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gradl temporibus Rei publicae Vimariana sodalis factionis Centri fuit et post bellum cum aliis Berolini et in zona occupationis Sovietica CDU factionem condidit et inter rectores factionis electus est. Anno 1947 a magistratibus Sovieticis dimissus est et in occicentalem partem Berolini fugit. Annis 1953 - 1971 unus ex rectoribus CDU fuit. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 26 Octobris 1965 Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli in consilio ministrorum Erhard nominatus est. Cum administri factionis FDP 28 Octobris 1966 consilium ministrorum reliquisset, Gradl et brevi tempore Administerium Foederale Relationum inter Germaniae Civitates administravit. 30 Novembris 1966 ipse consilium ministrorum reliquit. Anno 1970 praeses factionis CDU in exilio electus est, quorum sodales fugitivi e RDG erant. Hoc officio ad annum 1987 fungebatur. Ad annum 1980 legatus Dietae Foederalis mansit et tum maximus natu legatus fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Gradl spectant.
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)