Torsten Albig

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Torsten Albig
Res apud Vicidata repertae:
Torsten Albig: imago
Nativitas: 25 Maii 1963; Brema
Patria: Germania

Officium

Officium: mayor (Germany), Member of the Landtag of Schleswig-Holstein, Minister-President of Schleswig-Holstein
Munus: Politicus
Patronus: Dresdner Bank

Torsten Albig (natus 25 Maii 1963 Bremae) vir publicus Germanicus et sodalis factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Albig anno 1982 scholam finivit et testimonium maturitatis accepit. Deinde Biliveldae primo historiae atque rebus socialibus studebat, sed ab anno 1984 iurisprudentiae studebat. Ab anno in administratione vectigalium Slesvici et Holsatiae atque legatione huius terrae Berolini operam dedit. Annis 1998 - 2001 curator cum diurnariis Administri Foederalis Aerarii Publici Ioannis Eichel erat. Annis 2001 et 2002 eodem munere apud domum argentariam fungebatur. Deinde Kieliae consiliarius urbis et administrator aerarii factus est. Annis 2006 - 2009 curator cum diurnariis Petri Steinbrück administri foederalis aerarii publici fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Albig ab anno 1982 sodalis SPD est. A die 17 Iunii 2009 magister civium superior Kieliae est. Anno 2012 candidatus factionis suae praesidis ministrorum Slesvici et Holsatiae erat et electione die 6 Maii habita una cum factionibus Viridum et SSW foedus regnandi signare cupit[1]. Die 29 Maii magister civium Kiliae se recessit[2] et die 12 Iunii praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est[3]. Suffragium 7 Maii 2017 perdidit neque certum erat, an praeses ministrorum maneat[4]. Tum die 27 Iunii 2017 Daniel Günther (CDU) eius successor electus est. Foedus regnandi nunc est factionum CDU, FDP et Viridum[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Torsten Albig spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]