Philippus Gulielmus Jung

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Philippus Gulielmus (Philipp Wilhelm Iung (natus 16 Septembris 1884 in oppido Flöhrsheim, mortuus 9 Decembris 1965 Wormatiae) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister fuit. Ipse post maturitatem acceptam iurisprudentiae studebat. Ante cursum honorum et post secundum bellum mundanum iurisconsultus in oppido Waldmichelbach (Hassia) laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1927 sodalis SA et iurisconsultus Iosephi Bürckel ducis NSDAP regionis factus est. Anno 1930 etiam sodalis NSDAP et anno 1931 dux pagi NSDAP factus est. Anno 1933, postquam nazistae rerum Germaniae potiti sunt, et praeses senatus terrae Hassiae et magister civium superior pro tempore Moguntiaci (a mense Martio usque ad Maium) nominatus est. Mense Sepembri 1933 praeses ministrorum Hassiae factus est et ad 1 Martii 1935 mansit. Deinde regionem Saraviae-Palatinati administravit et anno 1940 Magister civium superior Vindobonae nominatus est. Quo officio ad diem 30 Decembris 1943 functus est.