Christianus Stock

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christianus Stock (ad dextram) anno 1947

Christianus (vulgo: Christian) Stock (natus 28 Augusti 1884, mortuus 14 Aprilis 1967) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Stock operarius sigarorum laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Initia[recensere | fontem recensere]

Anno 1902 sodalis SPD factus est et 1910 secretarius collegii opificum Badeniae electus est. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus inter Bellum Orbis Terrarum I fuit. Anno 1919 Stock legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae Wimariae creatus est. Annis 1920 - 1922 secretarius statalis in administerio defensionis fuit, tum praeses societatis cautionum valetudinis Heidelbergae, deinde Francofurti ad Moenum erat. Anno 1933 Nazistis, qui rerum Germaniae potiti erant, dimissus et aliquamdiu in Castra carceralia iactus est. E castris liberatus repraesentator nonnullorum societatum laboravit, deinde tabernam sigarorum condidit. Hoc loco sodales SPD vetitae clam convenerunt. Bello Orbis Terrarum II finito Stock initio iterum praeses societatis cautionum Francofurti laboravit, deinde magistratui praeerat, qui societates cautionum inspiciebat.

Praeses ministrorum Hassiae[recensere | fontem recensere]

Concilio ad constitutionem Hassiae constituendam interfuit atque 20 Decembris 1946 primus praeses ministrorum Hassiae post bellum electus est: Antecessor eius Carolus Geiler ab Americanis, qui tum Hassiam occupaverant, nominatus erat. De foedere cum factione CDU conventum est[1].

Consilia[recensere | fontem recensere]

Praeses ministrorum Stock praesertim oeconomiae post bellum reficiendae curavit atque fugitivis Hassiae inserendis providebat. Praeterea Bonnae cum aliis auctor erat novae Germaniae constitutionis atque primam electionem Dietae Foederalis Germaniae custodiebat.

Finis cursus[recensere | fontem recensere]

Post electionem anni 1950 SPD factio Georgium Augustum Zinn successorem nominavit, qui 14 Decembris eius anni electus est. Anno 1954 iterum in senatus terrae Hassiae electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Walter Mühlhausen, Hessen 1945-1950, Francofurti ad Moenum 1985