Ursula Schmidt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulla Schmidt anno 2007

Ulla Schmidt (nata Ulla Radermacher die 13 Iunii 1949 Aquisgrani) femina rei publicae est et et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam anno 1968 maturitate adepta finivit, Schmidt universitate Aquisgrani psychologiae studebat et tum schola paedagogica eodem loco munus magistrae scholarum primariarum edidiscit. Anno 1974 primam et 1976 secundam probationem accepit. Sed cum tum Foederi Communistae Germaniae Occidentali (KBW) favebat, in schola statali? magistra esse non potuit, sed in pantopolio laboravit. Annis 1976 - 1985 in schola debilium Stolberg, deinde in schola Aquisgrani operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schmidt anno 1976 candidata KBW factionis Dietae Foederalis erat, sed non electa est. Anno 1983 sodalis SPD facta est. Annis 1989 - 1992 consiliaria Aquisgrani fuit, ab anno 1990 ad hunc diem legata Dietae Foederalis est. 12 Ianuarii 2001 Administer Foederalis Salutis Publicae nominata est. Hunc honorem etiam post electionem anni 2005 tenuit, cum SPD cum CDU Angela Merkel duce foedus regnandi fecisset. Sed post electionem anni 2009, postquam hoc foedus finita est, administerium reliquit. Die 22 Octobris 2013 praeses vicaria parlamenti electa est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae externi[recensere | fontem recensere]