Iacobus Sprenger (praeses ministrorum Hassiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Sprenger (post Adolphum Hitler in autovia aedificanda 23 Septembris 1933

Iacobus (Theod. Jakob) Sprenger (natus 24 Iulii 1884 vico Oberhausen (Palatium), mortuus 7 Maii 1945 oppido Kössen (Tirolis)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Sprenger maturitatem adeptus est et deinde militavit. Ab anno 1902 in administratione cursus publici Imperii laboravit. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Deinde iterum pro cursu publico laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1922 Sprenger sodalis NSDAP factus est et, postquam haec factio anno 1923 vtita est, anno 1925 iterum ad factionem accessit. Anno 1927 Sprenger rector factionis in pago Hassiae-Nassoviae factus est et anno 1930 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad mortem mansit. 5 Maii 1933, postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, praefectus (Theod. Reichsstatthalter) Hassiae factus est. 30 Ianuarii 1935 etiam praeses ministrorum hhuius terrae factus est et ad 26 Martii 1945 mansit. Deinde de militibus Americanis, qui Hassiam occupabant, in Tirolem fugit et ibi 7 Maii 1945 mortem sibi ipse paravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]