Simeon II (rex Bulgariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Simeon Sakscoburgotski anno 2005

Simeon II (natus die 16 Iunii 1937 Serdicae) rex ultimus Bulgariae erat atque vir publicus patriae suae est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Simeon filius Boridis III Saxoniae Gotahae et Ioannae filiae Victorii Emmanuel III regis Italiae est. Uxorem duxit atque quattuor filios filiamque habet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Patre die 28 Augusti 1943 mortuo Simeon II puer rex Bulgariae nominatus est. Pro puero regentes tres - inter eos et avunculus Cyrillus Bulgariae regnabant. Cum Germania Adolphum Hitler preceptorem regis poposcisset, mater cum Simeone in Syriam fugit. Bello Orbis Terrarum II finito mater cum filio in patriam rediit. Sed Communistae, qui tum rerum Bulgariae potiti sunt, anno 1946 rem publicam proclamverunt atque Simeon cum familia patriam relinquere coactus est. Annis 1946 - 1951 in Alexandria in exilio vixit, deinde a Francisco Franco dictatorem Hispaniae Matritum inivitati sunt. Ibi et iurisprudentiae atque rebus publicis studebat. In Civitatibus Foederatis tirocinium militare fecit. Deinde pro societate mercatoria Francica operam dedit.

Praeses ministrorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1996 Simeon nunc Sakskoburggotski nominatus in patriam a communismo liberatam rediit, factionem condidit et anno 2001 electionem ad parlamentum vicit. Die 24 Iulii Primus Minister electus est et ad usque mansit ad usque 17 Augusti 2005, cum electionem perdidit. Anno 2009 a vita politica se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Simeonem II spectant.