Cyrillus et Methodius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancti Cyrillus et Methodius.

Sancti fratres Cyrillus (Graece: Κύριλλος, natus circiter 827, mortuus 14 Februarii 869) et Methodius (Graece: Μεθόδιος, natus circiter 815, mortuus 6 Aprilis 885) fuerunt praedicatores religionis Christianae, educatores Slavorum, creatores abecedarii Slavici.

Fratres Cyrillus (qui antequam Constantinus appellatur ad annum 868, monacho facto, et nomen Cyrilli novum recepit) et Methodius nati sunt Thessalonicae Imperii Romani Orientalis (Byzantiae) in familiam ducis militaris. Mater Macedonica, pater Romanus fuit.

Cyrillus Constantinopoli educatus est. Graece, Slavice, Latine, Hebraice et Arabice bene loquebatur. Fuit praefectus bibliothecae patriarchae, inde philosophiam docebat (quare "Philosophus" cognomen adhaesit). Prospere in disputationibus de religione participiavit, missiones diplomaticas egit.

Methodius, frater senior, militiam cepit. Decem annis administrabat provinciam a Slavis inhabitatam. Postea fuit monachus, et circiter anno 860 fuit igumenus monasterii Polychroni, prope Propontide locati.

Anno 863, fratres ab imperatore Byzantiae in Moraviam missi sunt per invitationem? principis terrae illius pro praedicatione Christianitatis in lingua Slavica. Ante itum Cyrillus creavit abecedarium Slavicum. (Ab opinione prisco, quae longo tempore exsistebat, abecedarium Slavicum a Cyrillo creatum est abecedarium Cyrillicum, ex nomine viri illius nominatur. Nunc multi docti credunt Cyrillus creavit abecedarium Glagoliticum, abecedarium Cyrillicum postea a Clemente Ochridensi creatur.) Alioqui ille partes Evangelii, epistulas apostolorum, librum psalmorum et alios libros religiosos ex Graeco in Slavicum vertit. Methodius, qui loqui Slavice bene scivit, fratri suo magnam opem dedit.

Praedicatio Slavice non placuit multis e clero, qui sermones recte orari Latine crederent. Criminationis haereseos causa Cyrillus et Methodius anno 866 aut 867 in Romam a papa Nicolao I Magno exciti sunt. Inter vias fratres illi Pannoniam viserunt, ibi quoque abecedarium et ritus Slavorum divulgabant. Papa Hadrianus II divulgationem abecedarii rituumque Slavicorum permisit. Cyrillus Romae in morbum incidit et mortuus est; Methodius factus est archiepiscopus Moraviae et Pannoniae, et anno 870 Pannoniam rediit.

In Pannonia, Methodius abditus est carceri, post liberationem anno 873 in Moraviam, actionum suum perrexit (e.g., Bibliam in linguam Slavicam traductebat).

Cyrillus et Methodius educationis culturaeque Slavorum contribuerunt. Canonizati sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg