Alexander Stambolijski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Stambolijski

Alexander Stoimenov Stambolijski (Bulgarice Александър Стоименов Стамболийски, natus 1 Martii 1879 in oppido Bessapara in provincia eiusdem nominis, ibidem mortuus die 14 Iunii 1923) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Stambolijski ab anno 1893 ad 1895 scholam agriculturae in oppido Sadovo et deinde ad annum 1897 scholam viniculturae Pleveni frequentabat. Eodem loco ad motum agricolarum Bulgariae accessit. Ab anno 1900 Salinis Saxonicis philosophiae, ab anno 1901 Monaci agriculturae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1902 in patriam reversus pro agricolis nitebatur. Anno 1905 praeses foderis agricolarum, anno 1908 legatus ad parlamentum Bulgariae factus est. Inter primum bellum mundanum Stambolijski non ut Ferdinandus rex Germaniae et Imperio Austro-Hungarico favebat, sed foederatis. Itaque anno 1915 in carcerem coniectus est. Quem Bulgaria anno 1918 victa Boris III, novus rex Bulgariae, venia data liberavit e carcere. Anno 1919 factio eius foedus agricolarum fractio maxima facta est et Stambolijski particeps legationis Bulgaricae ad faciendam pacem fuit. Die 9 Novembris 1919 Primus Minister nominatus est. Anno 1920 iterum electionem vicit. Paulatim dictaturam quandam instituere coepit. Itaque die 9 Iunii 1923 motus militum Alexandro Tsankov duce depositus est. Stambolijski fugit et se in oppido patrio abdidit, sed repertus atque necatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aleksandrum Stamboliyski spectant.