Andreas Tosev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Tosev

Andreas Slavov Tosev (Bulgarice Андрей Славов Тошев, natus die 16 Aprilis 1867 in Ulpia Augusta Traiana in provincia eiusdem nominis, mortuus die 10 Ianuarii 1944 Serdicae) legatus atque rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Tosev Hadrianopolis, Genavae atque Lutetiae ad usque annum 1891 studebat, deinde magister scholarum Thessalonicae, Odessi operam dedit. Anno 1903 legatus ad parlamentum Bulgariae electus est. Deinde legatus Bulgariae in civitatibus diversis fuit: Primo in Montem Nigrum missus est (1905 - 1906), deinde in Graeciam, tum annis 1908 - 1913 in Serbiam. Hic foedus Balcanicum contra Imperium Ottomanicum condidit. Tum Constantinopolis, annis 1914 - 1917 in Helvetia, annis 1917 - 1919 in Imperio Austro-Hungarico legatus erat. Annis sequentibus scriptor operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 21 Aprilis 1935 a Boride III rege primus minister nominatus est, sed iam 23 Novembris eiusdem anni Georgius Kjoseivanov eius successor factus est.