Bella Balcanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
1. Limites civitatum ante bella Balcanica pugnata 2. Limites civitatum post deliberationem Bucarestae factam

Bella Balcanica annis 1912 et 1913 saeviebant. In bello primo, Foedus Balcanicum (Bulgaria, Graecia, Serbia, Mons Niger) contra Imperium Ottomanicum pugnavit et e paeninsula Balcanica (Constantinopole et Thracia orientali exceptis) eiecit: ita in deliberationibus Londinii factis confirmatum est. In bello secundo Bulgaria contra socios de spoliis militans debellata et diminuta est, sicut in deliberationibus Bucarestae factis mense Augusto 1913 placuit.