Clemens Turnovski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clemens Turnovski

Clemens Turnovski (Bulgarice: Климет Търновски, natus circa annum 1840 nomine Basilius Nicolov Drumev in oppido Shumen, mortuus die 23 Iulii 1901 Serdicae) Metropolita dioeceseos Trinovi, scriptor et rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Basilius Nicolov Drumev, cuius pater faber erat, seminarium sacerdotum Odessae frequentabat. Pro libertate Bulgariae ab Imperio Ottomanico certabat et itaque anno 1862 in Imperium Russicum studere coactus est, ubi studia in seminario Kioviae perrexit. Ab anno 1869 Proilabo in Valachia vixit. Anno 1873 sacerdos, anno 1874 episcopus consecratus est. Anno 1875 metropolita Aegyssi factus est. Post Bellum Russicum Ottomanicum finitum et libertatem Bulgariae exclamata metropolita Ternobi nomine Clemens Turnowski sublatus est. Cum aliis anno 1879 primam constitutionem Bulgariae composuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Alexandro I principe rogante die 6 Decembris 1879 Primus Minister factus est. Antecessor Theodorus Burmov se recesserat, quod parlamentum hunc non probaverat. Turnovski ad diem 5 Aprilis 1880 magistratu fungebatur, cum novum parlamentum electum esset. Postquam duces militum Russia urgente principem Alexandrum pepulerant, Clemens die 21 Augusti 1886 iterum praeses ministrorum ac administrator principatus factus est. Sed iam die 24 Augusti Petrus Karavelov eius successor factus est. Consilia novi principis Ferdinandi I recusabat itque proximis annis persecutus est.