Constantinus Stoilov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Stoilov

Constantinus Constantini filius Stoilov (Bulgarice: Константин Константинов Стоилов, natus die 23 Septembris 1853 Philippopolis, mortuus 23 Martii 1901 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus et bis Primus Minister fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Constantinopolis scholam frequentavit, Stoilov Heidelbergae iurisprudentiae studebat et anno 1877 doctor promotus est. Eo tempore et Francomurarius factus est. In patriam rediit et anno 1878 iudex iudicii appellationis Philippopolis nominatus est. Anno 1879 secretarius Alexandri I principis primi Bulgariae nominatus est. Etiam causidicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eodem anno primo legatus ad parlamentum electus est - mansit legatus ad usque annum 1900 et cum aliis primam constitutionem nuper autonomae Bulgariae composuit. Alexander princeps eum 13 Iulii 1881 administer rerum exterarum fecit, sed iam die 11 Augusti a magistratu se recessit. Eodem magistratu a die 26 Ianuarii ad usque 15 Martii 1883 praeside ministrorum Leonidate Sobolev fungebatur. Eo tempore et minister religionis erat. 13 Septembris 1883 a Dragomiro Tsankov primo ministro administer iustitiae nominatus hoc officium ad usque 14 Ianuarii 1884 tenuit. Diebus 24 - 28 Augusti 1886 in consilio ministrorum Petri Karavelov iterum administer rerum exterarum et religionis erat. A die 7 Septembris 1886 ad usque 24 Decembris 1888 iterum administerium rerum exterarum administravit. A 10 Iulii - 1 Septembris 1887 primo praeses ministrorum Bulgariae fuit. Eo tempore et administer iustitiae et aerarii publici erat.

Deinde dux adversariorum contra successorem suum praesidem ministrorum Stephanum Stambolov certavit. Ferdinandus princeps Constantinum Stoilov die 31 Maii 1894 iterum praesidem ministrorum nominavit, quem honorem ad diem 30 Ianuarii 1899 tenuit. Fuit et administer rerum interarum (31 Maii 1894 - 13 Novembris 1896, administer iustitiae (25 Septembris 1895 - 22 Februarii 1896) et administer rerum exterarum et religionis (22 Februarii 1896 - 30 Ianuarii 1899). Eo die et Primus minister se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]