Theodorus Živkov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodorus Živkov anno 1979

Theodorus Christov Živkov (Bulgarice Тодор Христов Живков (natus 7 Septembris 1911 in oppido Prawez in Serdica provincia, mortuus die 5 Augusti 1998 Serdica in urbe) rerum politicarum Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Živkov iuvenis patriam vicum reliquit atque Serdicam venit, ut operam inveniret. Ibi iam anno 1932 sodalis societatis iuvenum Communisticarum factus est. Inter Bellumm Orbis Terrarum II bellator tectus contra Germanicos certavit. Bello finito Živkov dux vigilum Communisticarum Serdicae factus acerrime contra inimicos Factionis suae egit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1954 dux Factionis Communisticae creatus est. Anno 1962 Primus minister nominatus est. Semper fidelissimus socius Unionis Sovieticae fuit. Die 7 Iulii 1971 nova constitutione promulgata Praeses Consilii Rei Publicae electus est. Die 17 Novembris 1989 a sodalibus factionis suae depositus est. Communismo abolito Živkov in ius vocatus et ad sex annos carceris damnatus est. Sed propter valetudinem in domu sua retentus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Živkov uxorem duxit, quae anno 1971 mortua est. Habuit duos liberos, filiam et filium.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Živkov spectant.