Bonetus de Latis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bonetus de Latis, vulgo Bonnet de Lates sed nomine nativo Jacob ben Emmanuel, fuit astronomus et astrologus, stirpe ac religione Iudaeus, origine Provincialis, saeculo XV exeunte floruit. Fuit medicus paparum Alexandri VI et Iulii II, quod munus usque ad annum 1513 pro certo tenuit, sacerdosque populi Iudaici in urbe Roma. Opus eius de temporis mensura, titulo Annuli astronomici, saepe reimpressum est. Scripsit etiam opusculum titulo Prognosticum de rebus futuris.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]