Jump to content

Ilias

Latinitas bona
E Vicipaedia
Textus Graecus Iliadis lib. VIII vv. 245-253 iuxta imaginem proelii inter Graecos (ad sinistram partem) et Troianos. Liber manu scriptus saec. V exeunte factus (Bibliotheca Ambrosiana Mediolani cod. Ambros. F 205 inf. tab. 29)

Ilias vel litteris Graecis Ἰλιάς ('carmen de Ilio', hoc est Troia) est poema epicum heroicum Graecum hexametris dactylicis enarratum. Opus est capitale litterarum Graecarum antiquarum sed origine, auctore, aevo compositionis necnon conscriptionis haud certis. A Graecis ipsis Homero tributum est, cantori caeco qui saeculo fere nono a.C.n. vixisse censebatur,[1] aliaque carmina composuisse inter quae Odysseam. A saeculo quinto a.C.n., auctores Graeci fere omnes Homerum admiraverunt textumque Iliadis memoriae mandabant. Scriptores epici posteriarum litterarum Europaearum hoc carmen imitabantur. Latine et in alias linguas permultas conversum est.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Dolon explorator Troianus a Graecis Odysseo et Diomede captus (ad sinistram partem) et mox ab eisdem interfectus (ad dextram partem). Supra dea Athena Graecis favet. Imago ad textum Iliadis lib. X vv. 314-464 illustrandum e libro manu scripto saeculo V exeunte facto (Bibliotheca Ambrosiana Mediolani cod. Ambros. F 205 inf. tab. 34).

Ilias res aliquas anno ultimo belli Troiani gestas canit: Ilii obsidione decem annos ab heroibus Graecis sine successu persecutá, dissentionem inter Agamemnonem regem et Achillen bellatorem de Briseide muliere captiva oriri; Achillen ira commotum e proelio omnino se removisse seque pro Graecis pugnaturum negavisse; castra Graeca ab exercitu Troiano expugnatis, Patroclum pro Achille amico proelium intravisse, sed ab Hectore, filio Priami regis Troiani, interfectum esse; Achillen, ira statim in Hectorem versa, proelium rursus intravisse multosque Troianos et denique Hectorem ipsum interficisse; ludis funebribus pro Patroclo ab Achille habitis, Priamum regem castra Graeca noctu visitavisse cadaverque Hectoris filii tandem ab Achille redimisse.

Textus Graecus Iliadis lib. I vv. 602-611 et lib. II vv. 1-10 e libro manu scripto ab editoribus "Venetus A" nuncupato. Hoc e libro, saeculo 10 scripto, proveniunt omnes editiones Iliadis (Bibliotheca Marciana Venetiis cod. Graec. Z.454).

Quamquam res decimo belli anno gestae narrantur, de multis prius in eodem bello factis mentio fit. Libro II inseruntur "Catalogus navium", sive potius enumeratio urbium Graecarum quae naves heroësque ad bellum miserant, atque "Apparatus Troianus" de exercitu et sociis Troianorum. Nihil autem quod postea accedit dicitur.

Historia Iliadis in Odyssea continuatur, sed temporis intervallo: ibi enim reditus Odyssei post decem vagationis annos narratur, breviterque refertur et per allusionem de morte Achillis, de equo Troiano, de Troia capta, de reditu heroum aliorum Graecorum, de Agamemnone a Clytaemnestra necato. Olim cyclus aliorum carminum epicorum ab auctoribus Graecis compositorum exstitit, quae narrationem ab origine belli (vel iam antea) usque ad progeniem heroum extendebat. Haec carmina iam diu deperdita sunt, fragmentis paucis exceptis, sed epitome cycli epici oratione soluta a Proclo scripta, titulo Chrestomathia, servatur. Multo tardius, carminibus cycli fortasse iam deperditis, Quintus Smyrnaeus saeculo fere V p.C.n. poëma epicum Graecum conscripsit de ultimis diebus belli Troiani, titulo Posthomerica cognitum.

Argumenta librorum[recensere | fontem recensere]

I Α[2]

Chryses sacerdos Apollinis filiam suam liberaturus, ad Graecorum stationem venit. Re non obtenta, immo ab Agamemnone contumeliose dimissus, Apollinem in Graecos precatur. Peste ingruente, Achilles concionem vocat, in qua cum Calchas veram causam patefaceret, iratus Agamemnon in Achillem invehitur, eique aufert Briseidem. Hinc Achillis in Graecos indignatio, quo rogante Thetis ab Iove auxilium pro Troianis in Graecos precatur. Iuno re comperta cum Iove rixatur, donec eos Vulcanus in concordiam adducit.

II Β

Iupiter Agamemiioni somnium immittit ut copias omnes in proelium ducat. Ille militum animos rimaturus in patriam quosque suam fugere hortatur. Fugam adornantes Ulisses a Minerva admonitus in officio continet, Thersitem etiam, qui petulanter ac seditiose regem verbis insectabatur, compescit. Ille deinde, ac Nestor, tum denique Agamemnon ad pugnam hortantur. Graecorum naves et cuiusque duces, tum etiam Troianorum atque auxiliarium copiarum principes recensentur.

III Γ

Instructa utrimque acie visoque Menelao Paris fugit; postea tamen ab Hectore increpitus Menelaum ipsum ad singulare certamen provocat. Agamemnone Priamoque praesentibus pacta firmantur. Victum Paridem Venus rapit et in proprium thalamum abducens arcessit ab muro Helenam, ubi illa Priamo roganti primos Graecorum duces ostenderat. Agamemnon, ut starent promissis, Troianos admonet.

IV Δ

Dii apud Iovem de Ilio deliberant. Ille lunonis suasu Minervam ad Troianos mittit confusionem foederum facturam. Haec Pandaro suadet, ut sagitta feriat Menelaum. Eo percusso Agamemnon dolens Machaonem medicum accersit, qui vulneri medetur. Haec inter armati Troiani exercitum invadunt. Agamemnon acies lustrans eos, qui iam in procinctu erant, hortatur laudatque, segniores increpat. Aequis deinde viribus utrimque concurritur caduntque vicissim caduntque.

V Ε

Diomedes Minervae auxilio strenue rem gerit pluresque hostium interficit, Venerem ad manum vulnerat in Aeneam irruens, quem Apollo nube tectum proelio eripit. Tlepolemus cum Sarpedone congreditur ab eoque interficitur. Diomedes item ope Palladis Martem in ventre vulnerat, quem ab Iove increpitum Paeon sanat.

VI Ζ

Diis abeuntibus, Graeci plures Troianos interficiunt. Hector autem, Heleno suadente, urbem petit, matrem ut Minervae vota faciat hortaturus, quae Diomedem a campis avertit. Interea, Diomedes ipse Glaucusque iam iam congressuri agnita paterna amicitia hospitioque arma permutant. Hector matrem Hecubam et uxorem Andromacham extremum allocutus cum fratre Paride in proelium revertitur.

VII Η

Hector, Heleno suadente, optimum quemque Graecorum ad singulare certamen provocat. Νοvem inter duces Αiax Telamonius sorte deligitur ipsosque cum strenue dimicassent praecones nocte ingruente dirimunt. Postridie pactis indutiis cadavera utrique sublata sepeliunt, murumque Graeci exstruunt, Neptuno indignante. Iupiter ipsis per noctem infausta futurorum praesagia ostendit.

VIII Θ

Iupiter cum diis interdixisset, neutri exercituum auxiliari in Idam descendit et prius aequo Marte pugnantes, mox inferiores Graecos Troianis statuit. Iunonem et Minervam in auxilium Graecis profectas Iris detinet Iove iubente. Hector vespere facto in campo concionatur.

IX Ι

Agamemnοn Graecos ad fugam capessendam hortatur, cui adversantur Diomedes ac Nestor. Huius suasu, Ulysses, Aiax, et Phoenix legati ad Achillem mittuntur. Ille constantissime renuit: legati renunciant et Diomede bortante pugna decernitur.

X Κ

Agamemnon vigilans Achivorum ductores excitat. Ab utroque exercitu speculatores in adversum mittuntur: a Graecis Diomedes et Ulysses, a Teucris Dolon, quem captum atque ad interrogata confessum Graeci interficiunt. Inde ad sociorum stationem progressi Rhesum sociosque eius plures interficiunt et equos abigentes ad navium stationem redeunt.

XI Λ

Agamemnon copias in proelium educit, in quo post egregia facinora Coon Agamemnonem, Socus Ulyssem vulnerat et Paris Diomedem, Machaonem atque Eurypylum. Patroclus ad Nestorem mittitur sciscitatum quemnam vulneratum secum adduxerit. A Nestore autem rogatur, ut Achillem ad opem Graecis ferendam inducat, vel ipse sumptis Achillis armis in proelium exeat. Ille redux, cum in Eurypylum vulneratum incidisset, ad naves ad se delatum curat.

XII Μ

Troiani Polydamantis suasu relictis curribus et equis fossum transeunt et in quinque ordines divisi Graecorum munitiones adoriuntur. Sarpedon propugnaculum convellit, Hector vero effractis saxo portis primus naves ipsas adgreditur.

XIII Ν

Neptunus territos Graecos miseratus formam Calchantis assumit et ambos Aiaces, deinde alios duces ad proelium hortatur. Idomeneus Othryoneo aliisque occisis strenue rem gerit. Plures quoque Graecorum intereunt. Deiphobus atque Helenus ex Trojanis vulnerantur. Hector in Graecos ruit et magna utrimque strages editor.

XIV Ξ

Agamemnon secum assumptis vulneratis ducibus ac Nestore in proelium exit Neptuno auxiliante. Iuno per fraudem cesto a Venere accepto in sui amorem rapit et Somno inducto sopit Iovem. Interea Neptuno opitulante magna fit Troianorum cades. Aiax Telamonius saxo Hectorem percutit. Intereunt Archilochus atque Acamas. Aiax etiam Oiliades strenuissime ad naves pugnat.

XV Ο

lupiter experrectus et intuitus trepidantes palantesque Teucros Iunonem increpat. Iridem deinde atque Apollinem ab ipsa vocatos ad exercitum mittit, Iridem quidem ad Neptunum iubens pugna absistere; Apollinem vero ut vires unguenti reiciat Hectori. Phoebus assumpta aegide Troum aciem procedit viamque aperit fossa complanata et muro everso. Vertuntur in fugam Graeci et ipsis ad naves usque compulsis Aiax Telamonius strenue pugnat duodecim interfectis Troianorum, qui navibus ignem inferebant.

XVI Π

Patroclo deprecanti Achilles sua ipsius arma permittit capere et Myrmidones in proelium educere. Hi vero egressi Troianos a navibus in urbem repellunt. Patroclus Sarpedonem Iovis filium occidit, qui funalem equum currus Achillis interfecerat Pedasum. At Patroclum prius ab Apolline territum armisque exutum Euphorbus primum vulnerat, tandemque Hector occidit.

XVII Ρ

De Patroclo interempto acris pugna committitur. Menelaus Euphorbum interimit; Hector suos hortatus induit arma Achillis, ad quem mortem Patrocli nuntiaturus Antilochus a Menelao mittitur. Ipse interea et Meriones Patrocli cadaver sublatum utroque Aiace propugnanti et hostes ingruentes arcente versus naves ferunt.

XVIII Σ

Achilles cognito Patrocli interitu eum luget gravissime. Thetis mater ipsum invisit solaturque et arma se a Vulcano allaturam pollicetur. Interea ut a proelio abstineat, iubet. Progressus tamen ad fossam Iunonis monitu, apparet hostibus inermis, eosque voce territos in fugam vertit. Ita demum Patrocli cadaver ad Achillis tentorium perducitur. Thetis interim arma a Vulcano impetrate miro artificio elaborata.

XIX Τ

Armis acceptis Achilles Graecorum coetum cogit, irae renuntiat donaque sibi ab Agamemnone promissa accipit. Ceteris Ulyssis hortatu cibum capientibus ipse abstinens armatur exercitumque in proelium educit. Alter equorum ei interitum vaticinatur , quem increpat et in hostem ruit.

XX Υ

Iovis iussu dii Graecis Troianisque, ut cuique libitum, auxiliantur. Aeneam ex congressu Achillis servat Neptunus nebula tectum. Achilles, cum alios, tum Priami filium Polydorum interficit, deinde in Hectorem ruit, qui tamen favente Apolline ipsi subducitur, Troianos reliquos, pluribus occisis, fugat.

XXI Φ

Troianos in duas partes divisos partim in urbem, partim in Scamandrum fluvium Achilles agitat, duodecimque iuvenes vivos capit ad Patrocli rogum mactandos. Lycaonem et Asteropaeum interficit. Dein fluvio inundante incolumem ipsum servat Vulcanus, qui fluvium campumque incendit. Dii inter se digladiantur. Achillem inhibet Agenoris sub specie Apollo fugiendoque decipit: interea salvi redeunt in urbem Troiani.

XXII Χ

Troianis reliquis intra urbem conclusis, solus Hector Achillem praestolatus, primum quidem ter urbem circumit fugiens, tandem Minerva sub Deiphobi specie ipsum adhortante Achillem invadit ab eoque interficitur. Illum de bigis ligatum Achilles per campum raptat versus portum . His visis, qui in urbe claudebantur, Hectorem defient, Priamus praesertim, Hecuba mater et conjunx Andromache.

XXIII Ψ

Achilles iusta exsequiarum exhibet Patroclo, tyrannico more adolescentibus Troianis duodecim super illo mactatis canibusque et equis. Deinde certamen funebre instituit, ubi alii aliis; sed Diomedes equis, Ulysses cursu, Epeus caestu vincit, Agamemnon iaculi certamine nondum inito, praemio donatur.

XXIV Ω

Iupiter de Hectore sollicitus ad Achillem, ut corpus herois reddat, Thetidem mittit, Irin autem ad Priamum, ut redemptionis pretium ad naves ferat. Deductus ille a Mercurio, qui Graecorum custodes sopiverat, supplex ad Achillem accedit, a quo benignissime exceptus filium recipit, in urbem reportat, sepelit eiusque minibus epulum celebrat.

De componendi modo[recensere | fontem recensere]

Textus Graecus Iliadis lib. I vv. 1-27 cum scholiis aliisque adnotationibus. Liber anno 1059 manu scriptus (Bibliotheca Britannica Londinii cod. Burney 86 (Townley Homer) f. 1r).

Quamquam vir caecus cui nomen est Homerus multos annos putabatur esse huius operis scriptor vel saltem auctor, aliquantum nuper tamen probatum est a Milman Parry, viro doctissimo in Universitate Harvardiana docente, hoc carmen non modo auctorem unicum non habere sed etiam ne unicum quidem carmen esse. Nam carmina antiqua, id est antequam ars scribendi inventa est, non per dies, menses, annos scripta sunt, sed sunt composita e tempore, non velut opus quoddam ab aliis operibus disiunctum et confectum ab unico auctore, sed ut fabula quaedam a posterioribus tradita et canta a poeta quodam, qui, versiculis in mente factis et coniunctis, cunctos versus novos de famis veteribus cecinit nullo carmine memoriae umquam mandato. Qui componendi modus a doctis dicitur “recompositio in canendo” (anglice “oral recomposition-in-performance”). Incipio Saeculi Vigesimi hoc componendi modo nonnulli cantatores in Serbia, ubi Parry hunc comperit, etiamtum utebantur.

Quare carmen cuius titulus Ilias a doctis dicitur esse ultimum in serie carminum, id est, tantum una (sed fortasse primum scripta et sane nunc multo clarissima) editio eiusdem fabulae, quam alii cantatores tempore praeterito aliter canebant.

Versiones[recensere | fontem recensere]

Latinae[recensere | fontem recensere]

Hexametricae[recensere | fontem recensere]

Anno 1452, Carolus Aretinus iussu Nicolai V pontificis Iliadem hexametris Latinis vertere coepit; carmen primum et orationem Achillis e carmine nono verterat, cum mortuus est. Angelus Politianus iuvenis opus Aretini continuavit et ad annum 1475 carmina II–V vertit. Nicolai Vallae versio diversarum poematis partium, annis 1471–1473 facta, usque ad annum 1510 inedita manebat.

Ioachimus Camerarius senior anno 1537 versionum carminum primi et secundi edidit. Helius Eobanus Hessus primam versionem plenam confecit, Basileae anno 1540 editam.

Saeculo XVIII duae versiones plenae a poetis Societatis Iesu factae sunt; Raymundus Cunichius Ragusinus anno 1776 suam edidit et Franciscus Alegrius Veracrucensis anno 1788. Primum et initium secundi carminis etiam Constantius Pulcharellius vertit (anno 1618); videtur et Iosephus Paschalius Marinellius quaedam fecisse.

Versiones plenae ut comparari possint, lineae e numero maxime notarum exscribamus:

Z 146–149 οἵη περ φύλλων γενεὴ τοίη δὲ καὶ ἀνδρῶν.

φύλλα τὰ μέν τ' ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ' ὕλη
τηλεθόωσα φύει, ἔαρος δ' ἐπιγίγνεται ὥρη·
ὣς ἀνδρῶν γενεὴ ἣ μὲν φύει ἣ δ' ἀπολήγει.

Hessus Persimile est foliis hominum genus omne caducis:

Quae nunc nata vides, pulchrisque virescere sylvis,
Autumno veniente cadunt, simul illa perurens
Incubuit Boreas: quaedam sub verna renasci
Tempora, sic vice perpetua succrescere lapsis,
Semper item nova; sic aliquis obeuntibus, ultro
Succedunt alii iuvenes aetate gravatis.

Cunichius … mortalibus esse caducum

Scis genus, ut foliis; autumni haec frigore primo
Ventus fundit humi; pubescit germine silva
Deinde гесеns alio, cum ver caput extulit arvis.
Sic hominum genus, hoc oritur, lapsum interit illud.

Alegrius Una quidem est homini foliisque virentibus aetas,

Conditio atque eadem; autumni ceu frigore primo
Illa cadunt, mox vere novo nova germinat arbos,
Progenies sic illa homínum perit, altera surgit.

Oratione soluta[recensere | fontem recensere]

Post versionem Leontii Pilati minime probatam Laurentius Valla Iliadem oratione soluta Latine transpositam anno 1474 edidit; Franciscus Aretinus nec ipse Valla hanc versionem confecisse videtur. Andreas Divus et Henricus Stephanus poema cum versione Latina prosaica ediderunt. Ioannis Spondani editio non solum versione, sed etiam notis famosa erat.

Francogallicae[recensere | fontem recensere]

Primam versionem plenam oratione soluta a versione Latina a Laurentio Vallae factam Ioannes Samxon edidit anno 1530.[3] Anno 1545 Hugo Salel(fr) versu decasyllabo rimato conversa carmina a primo usque ad decimum edidit; versionem eius Amadis Jamyn(fr) versu Alexandrino finivit.

Saeculo XVII versiones oratione soluta tres editae sunt: Francisci du Souhait(fr) anno 1614, Achillis de La Valterie, fabulae Romanicae assilmilata (1681) et Annae Daceriae versio a multis laudata (1699). Antonii Houdar de la Motte, cuius controversia cum Daceria de principiis vertendi famosa erat, imitatio libera versu Alexandrino carminibus XII anno 1714 edita est.

Anno 1764 Paulus Ieremias Bitaubé(fr) annoque 1776 Carolus Franciscus Lebrun versiones oratione soluta factas ediderunt et annis 1766-1770 Gulielmus Dubois de Rochefort(fr) versu Alexandrino. Postea etiam multae versiones factae sunt, quarum Petri Giguet(fr) (1843), quae multis usui erat, et Caroli Leconte de Lisle poetae Parnassici et Pauli Mazon(fr) a Le Corbusier illustratam notemus. Robertus Flacelière(fr) Iliadi vertendae versu Alexandtino sine rimis usus est (1955) et Fridericus Mugler(d) versu quattuordecim syllabarum (1989). Philippus Brunet(fr) versionem suam (2010) hexametricam appellat et sic legit[4], sed sine divisione versuum typis mandata est[5]. Versu libero Ioannes Ludovicus Backès(d) (2013) et Petrus Judet de La Combe(fr) versiones fecerunt.

Italicae[recensere | fontem recensere]

Franciscus Gussano(d) primus anno 1544 carmen primum versu exsoluto (Italice verso sciolto), i.e. hendecasyllabo sine rimis, vertit[6]; carmina a primo ad quintum Paulus La Badessa(it) eodem modo edidit anno 1564. Prima versio plena octavis a Ioanne Baptista Tebaldi(d) facta est (1620) et oratione soluta a Frederico Malipiero(d) (1642). Bernardus Filippini cantum primum hexametris vertit (1659)[7]

Saeculo XVIII Antonius Maria Salvini(it) versionem plenam versu exsoluto fecit (1723)[8] et Iosephus Maria Bozzoli(it) Iesuita plenam octavis (1769). Scipio Maffei(it) in versione sua carminis primi versu exsoluto facta lingua Italica magna cum audacia usus est. Melchior Cesarottus Iliadem interpretatus est (1786) tum versu exsoluto tum oratione soluta, sed in versione versificata, cui titulum De morte Hectoris dedit, ordinem operis mutavit. Octavis et Iacobus Casanova carmina 18 vertit, Franciscus Boaretti(it) autem anno 1788 octavis versionem in linguam Venetam fecit.

Anno 1807 Hugo Foscolo et Vincentius Monti versiones suas versu exsoluto edere coeperunt; Foscolo suam non finivit, Montiana autem, quam aliquot emendabat (postremo in editione anni 1825) Italicarum omnium laudatissima est.

Versionem hexametricam Hector Romagnoli(it) edidit anno 1923[9]. Inter recentissimas versio hexametrica a Daniele Ventri[10]) et versu libero facta (a Dora Tomasone Marinari(it)), ambae anno 2010 editae, nominari possunt.

Theodiscae[recensere | fontem recensere]

Ioannes Baptista Rexius(de) primam versionem Theodiscam oratione soluta e versione Laurentii Vallae Latina fecit anno 1584; inedita usque ad annum 2009 manebat. Primam editam fecit Ioannes Spreng(de) "cantus magister" (Meistersinger) Augustae Vindelicorum anno 1610; versu Theodisco populari Knittelvers(de) dicto usus est. Versu Alexandrino versionem carminum sex fecit Michael Theodorichus Blohm(d) (1751) et carminum duorum Ioannes Adolphus Petrus Gries[11] (1752). Godefridus Augustus Bürger partes aliquae iambo quinque pedum (decasyllabo) sine rimis reddidit (1771). Versionem oratione soluta plenam Carolus Augustus Kütner(de) eodem anno edidit.

Homerum hexametro syllabotonico vertere iam Ioannes Christophorus Gottsched monuit (1737); Leopoldus Stolberg(de) (plena editio anno 1778) et Ioannes Iacobus Bodmer (eodem anno) sic fecerunt, sed versio Ioannis Henrici Vossii (1781), numero linearum textui Homerico aequa, ab omnibus laudata est et versio Theodisca notissima adhuc manet.

Recentiorum Volfgangi Schadewaldt versionem doctam notemus.

Anglicae[recensere | fontem recensere]

Arthurus Hall(en) primus Anglice carmina decem de versione Francogallica Hugonis Salel iambis septem pedum (cum dihaeresi post quartum) rimis binis anno 1581 edidit; tali versu versionem plenam fecit Georgius Chapmanus, quam ab anno 1598 ad 1611 edebat. Anno 1660 versio Ioannis Ogilbii chartographi rimata edita est et anno 1673 Thomae Hobbii philosophi clarissimi (iambis quinque pedum cum rimis cruce positis, abab). Ioannes Drydenius solum carmen primum distichis heroicis (iambis quinque pedum rimis binis) anno 1700. Ab anno 1715 ad 1720 versio Alexandri Pope distichis heroicis facta edebatur, quae Anglicarum maximas laudes nacta esse videtur.

Gulielmus Cowper(en) versu Miltonio (i.e. iambis quinque pedum sine rimis) factam versionem anno 1791 edidit. quae exacta putatur. Iacobus Macpherson, qui Ossiani carmina finxit, versionem Iliadis plenam oratione soluta factam anno 1773 edidit. Matthaeus Arnold in commentatione On Translating Homer'' (de Homero vertendo, 1861) interpretes hortatur, ut hexametro utantur; multae versiones hexametricae factae sunt, quarum versionem Henrici Dart (1862) et recentiorem Rodney Merrill (2007) notemus; sed hexameter Anglicus nimis gravis et lectu difficilis habetur.

Permultae et versiones posteriores factae sunt, quarum factam a Samuele Butler(en) (1898) et a Richmond Lattimore(en) (1951) notemus. Lattimoriana libera cum sex accentibus (free six-beat) est, sed aequo numero linearum, quae multoties edita est et exemplar rhythmi interpretibus posterioribus nonnullis facta est.

Nederlandicae[recensere | fontem recensere]

Carolus Vermanderus carminum duodecim primam versionem versu Alexandrino de versione Francogallica Hugonis Salel fecit, anno 1611 editam, primam plenam, sed oratione soluta Ioannes Henricus Glazemaker(nl) anno 1658[12]. Prima versu Alexandrino a Conrado Droste(nl) anno 1719 edita est, altera ab Ioanne van 's Gravenweert (1818–1819). Anno 1855 Gerardus Dorn Seiffen(d) primam hexametricam edidit[13]. Inter recentiores multas hexametricas vel prosaicas versionem iambis quinque pedum a Patricio Lateur(nl) anno 2010 editam notemus.

Pyrenaeicae[recensere | fontem recensere]

Castellanam primam plenam versionem Christophorus de Mesa(es) conscripsisse videtur, sed inedita est et iam manuscriptum perditum est; Ioannis de Lebrija Cano versio hendecasyllabica circa annum 1628 facta inedita manet. Prima edita (anno 1788) versio plena eodem metro facta ab Ignatio García Malo(es) composita est[14], sed tantum opus Iosephi Gómez Hermosillae (1831) in litteris Hispanicis optima habetur.

Versionem doctam exactamque oratione soluta compositam Ludovicus Segalá y Estalella anno 1908 edidit. Alphonsi Reyes Ochoa(es) opus incompletum est et variatoni lberae similis. Tempore posteriore et versiones hexametricae (Ferdinandi Gutiérrez, 1953; Augustíni García Calvo(es), 1995, 2003) et octosyllabo assonante, ut poesis epica Castellana mediaevalis (Iosephi María Aguado, 1935), et aliae apparuerunt.

Poesi Lusitanae epicae decasyllabus proprius est; primam plenam versionem Udalricus Mendes decasyllabo sine rimis fecit; anno 1874 edita est; brevius textu Homerico est; nunc auctoritatem quandam habet. Hexametris usus est Carolus Albertus Nunes(pt) (1945), dodecasyllabo Haroldus de Campos(pt) (2002) et versu libero Fredericus Lourenço(pt) (2005).

Versiones Catalanae vel oratione soluta, vel hexametro factae sunt. Prima prosaica completa a Conrado Roure(ca) de versione Francogallica Petri Giguet(fr) facta est anno 1875[15]; primam hexametricam Manuel Balasch i Recort(ca) anno 1971 edidit; postea etiam quattuor hexametricae editae sunt et aliquot oratione soluta factae.

Slavicae occidentales[recensere | fontem recensere]

Polonice Ioannes Cochanovius anno 1585 carmen tertium tridecasyllabo cum rimis binis vertit; longum post intervallum Franciscus Xaverius Dmochowski(pl) Piarista versionem plenam hoc versu fecit, quae ab anno 1791 ad 1801 edebatur; huius versio adhuc laudatissima et vulgatissima in Polonia est, quamquam multae aliae exsistunt, tridecasyllabus autem post Dmochowski poeseos epicae Polonicae versus solitus est.

Versiones tridecasyllabicae Hyacinthi Przybylski (1814) et Stanislai Staszic(pl) {1815) laudes minimas acceperunt, sicut et tres versiones hexametricae (Paułi Popiel, 1880; Augustini Szmurło, 1887; Stanislai Mleczki, 1894). Lucianus Rydel(pl) (1896) et Michael Pawlikowski(pl) a tridecasyllabum reverterunt, sed characterem popularem si non rusticum ei addere temptaverunt. Et saeculo XX aliquot versiones editae sunt.

In Cechia autem traditio Germanica hexametrica sine luctatu vicit. Carmen primum Ioannes Nejedlý(cs) Bohemice vertit anno 1802, plena, versionem hexametricam plenam Ioannes Vlčkovský edidit anno 1842[16]; tales fecerunt et Henricus Iaroslaus Mejsnar(cs) (1877–1881) et Antoninus Škoda (1881–1886). E recentoribus versionem Vladimíri Šrámek(cs) versu libero factam (2010–2021) notemus.

Miloslaus Okál primam versionem Slovacam hexametro compositam anno 1961.

Slavicae orientales[recensere | fontem recensere]

Russice Michael Lomonosov in Rhetorica sua (1748) Ulixis orationem ex Iliade (IX, 225-61) versu Alexandrino vertit. Prima versio plena a Cyriaco Kondratovič ex editione Spondani oratione soluta anno 1759 confecta est et adhuc inedita manet. Petrus Iekimov versionem prosaicam anno 1777 edidit. Hermylus Kostrov versionem versu Alexandrino incepit, carmina sex anno 1778 edidit; tria etiam post mortem eius edita sunt. Haec versio ab Alexio Liubzhin(ru) anno 2019 confecta est.

Nicolaus Gnedič versionem versu Alexandrino incepit, sed reliquit post disputationem anni 1815, in qua Basilius Kapnist versum bylinarum, Sergius Uvarov autem hexametrum proposuerat. Versionem hexametricam maxime laudatam Gnedič anno 1826 confecit, linguam Homericam et genus dicendi vocabulis novis vel vetustioribus vel regionalibus imitans et iam epitheta composita moris Homerici inveniens.

Ioannis Martynov versio oratione soluta facta anno 1825 edita est. Boris Ordynskij anno 1854 versionum carminum duodecim fecit, oratione soluta cum multis fabularum popularium Russicarum locutionibus utens. Versiones hexametricae Nicolai Minskij (1896) et Vincentii Veresaev (1949) genus dicendi Gnedičianum non servant. E recentioribus versio (vel variatio libera) Petrι Prichožan(tt) iambo quinque pedum rimato (2008) nominari potest[17].

Ucrainica versio prima a Stephano Rudans'kyj(uk) dodecasyllabo cum caesura sine rimis facta est annis 1862–1863, sed edita solum anno 1903[18]. Alexandri Navroc'kyj(uk) versio inedita manet, Petrus Niščyns'kyj(uk) autem sex carmina sola edidit anno 1903. Versionem hexametricam plenam Boris Thenes anno 1978 edidit.

Albaruthenice Bronislaus Taraškievič(be) carmem primum et pars vicesimi secundi hexametro vertit[19].

Scandinavicae[recensere | fontem recensere]

In terris Scandinaviae mos Germanicus hexametri syllabotonici usurpandi praevalebat.

Suecice versionem hexametricam primam Marcus Wallenberg edidit (1814–1815), secundam Ioannes Fredericus Johansson(sv) (1844-1848), tertiam Erland Lagerlöf (1912), quae nunc in Suecia maxime laudatur. Versiones recentiores a Tord Bæckström(sv) (1972) et ab Inguaro Björkeson(sv) (1999) factae sunt.

Danice Christianus Wilster primam plenam versiones fecit (1836), quae notissima (si non unica) manebat ad annum 1999, cum versio Ottonis Due(da) edita esset. Ambae hexametricae sunt.

Islandice Benedictus Gröndal Iliadem vertit versu Nordico antiquo alliterationibus constructo, quod opus inter versiones Homericas unicum manet. Anno 1856 carmina duodecim edita sunt[20]. Alteram versionem Sveinbiörnus Egilli filius oratione soluta fecit.

Versionem Norvegicam (in linguam librorum, Bokmål) Petrus Østbye hexametris fecit et anno 1920 edidit.

In terris Balticis[recensere | fontem recensere]

Hexameter more Germanico et Russico et oris Balticis valuit. Otto Manninen versionem Finnicam hoc metro anno 1919 edidit, Ioannes Lõo versionem Estonicam decem annos paraverat et confecerat, sed editam non vidit. Versionem Lituanicam primam Hieronymus Ralys(lt) fecit, sed et ille mortuus est, antequam edidit; a Sophia Kymantaitė-Čiurlionienė(lt), Georgio Talmantas(lt) et Franciscο Žadeikis(lt) confecta et anno 1930 edita est. Alteram versionem Lithuanicam Antonius Dambrauskas anno 1981 edidit.

Ceterae[recensere | fontem recensere]

Hungarica versio laudata a Stephano Szabó anno 1853 facta est; novam Gabriel Devecseri anno 1952 fecit. Ambae hexametricae sunt.

Dacoromanica versio probata a Georgio Murnu composita est (1955); nova a Daniele Slușanschi anno 2012 edita. Ambae eodem modo hexametricae sunt (sed Odysseam Murnu iambis vertit).

Tomislaus Maretić(hr) versionem Croatam anno 1881 edidit et alteram Ladislaus Bulcsú anno 1997.

Graeci nostrae aetatis linguam antiquam male intelligunt et versionibus opus est, quarum vix non notissima a Nicolao Cazantzace et Ioanne Cacride(el) versu decem et septem syllabis cum caesura post decimum anno 1955 facta est.

Hebraice Saul Černichovskij(he) Iliadem annis vicesimis saeculi XX hexametris vertit. Ab Abrahamo Arouetty(he) versio oratione soluta cum notis anno 2012 edita est, et ab Aarone Shabtai(he) hexametrica altera (2016).

Versionem Armenicam hexametricam Amazasp Ambartsumian anno 1955 edidit.

E versionum Iaponicarum a Doi Bansui(ja) facta (1940) versu Iaponico quinque et septem syllabarum composita est. Interpretatio a Shigeichi Kure(ja) facta etiam versificata variationes inopinatas continet. Chiaki Matsudaira(ja) (1992) versionem doctam oratione soluta fecit.

Si linguas artificiosas meminerimus, Esperantice Abraham Kofman(eo) anno 1896 hexametro quinque carmina et partem sexti carminis vertit[21].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hesiodus atque Homerus, quos quadringentis et non amplius annis ante me opinor exstitisse": Herodotus, Historiae 2.53 (versio Laurentii Vallae).
  2. In hac columna significationes carminum Graecae traditionales positae sunt, quas saepe in scholiis et in lexicis invenire potes.
  3. Samxonis versio in BNF.
  4. RadioFrance.
  5. Comparatio versionum Iliadis novarum.
  6. Vicifons.
  7. Archive.org.
  8. Vicifons.
  9. Vicifons.
  10. Editio.
  11. GoogleBooks.
  12. Editio.
  13. De metro.
  14. Vicifons.
  15. Vicifons.
  16. Editio in GoogleBooks.
  17. Textus.
  18. Versio Rudans'kyj.
  19. Vicifons.
  20. GoogleBooks.
  21. Vicifons.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editio Iliadis, Argentorati fortasse anno 1572 divulgata.
Eruditio
  • Bocchetti, Carla. 2012. El espejo de las musas: el arte de la descriptión en la Ilíada y Odisea. Vasingtoniae: Center for Hellenic Studies. ISBN 9789561905061
  • Buchan, Mark. 2012. Perfidy and Passion: Reintroducing the Iliad. Madison: University of Wisconsin Press. ISBN 9780299286347
  • Budimir, Milan. 1940. On the Iliad and Its Poet.
  • Dee, James H. 2010. Iuncturae Homericae: A Study of Noun-Epithet Combinations in the Iliad and the Odyssey. Hildesheim: Olms-Weidmann. ISBN 9783487143408.
  • Dentice di Accadia, Stefano. 2012. Omero e i suoi oratori: tecniche di persuasione nell’Iliade. Berolini et Bostoniae: De Gruyter. ISBN 9783110287646 .
  • Fox, Robin Lane. 2008. Travelling Heroes: Greeks and their myths in the epic age of Homer. Allen Lane. ISBN 978-0-7139-9980-8.
  • Griffin, Jasper. 1980. Homer on Life and Death. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198140169.
  • Lecoq, Anne-Marie. 2010. Le Bouclier d'Achille: un tableau qui bouge. Lutetiae: Gallimard. ISBN 9782070765881.
  • Lucci, Carlamaria. 2011. Le diverse percezioni del tempo nell’epica greca arcaica: studi sull’Iliade e l’Odissea. Pisae: ETS. ISBN 9788846729552.
  • Mueller, Martin. 1984. The Iliad. Londinii: Allen & Unwin. ISBN 0-04-800027-2. Editio altera interretialis[nexus deficit].
  • Nagy, Gregory. 1999. The Best of the Achaeans. Editio secunda. Baltimorae: The Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-2388-9. Textus interretialis.
  • Nikoletseas, Michael M. 2012. The Iliad: Twenty Centuries of Translation: A Critical View. Charlestown: ab auctore editus. ISBN 9781469952109.
  • Parry, Milman. 1971. The Making of Homeric Verse: The Collected Papers of Milman Parry, ed. Adam Parry. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198141815.
  • Powell, Barry B. 2004. Homer. Malden Massachusettae: Blackwell. 978-1-4051-5325-6.
  • Ready, Jonathan L. 2011. Character, Narrator, and Simile in the Iliad. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9780521190640.
  • Rodríguez Delgado, Juan Carlos. 2010. El desarme de la cultura: una lectura de la Ilíada. Matriti: Katz. ISBN 9788492946198.
  • Scully, Stephen P. 1990. Homer and the Sacred City. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 080142464X
  • Seaford, Richard. 1994. Reciprocity and Ritual. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-815036-9.
  • Slatkin, Laura M. 2011. The Power of Thetis and Selected Essays. Vasingtoniae: Center for Hellenic Studies. ISBN 9780674021433.
  • Taplin, Oliver. 1992. Homeric Soundings: The Shaping of the Iliad. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198140274.
  • Tsagalis, Christos. 2008. The Oral Palimpsest: Exploring Intertextuality in the Homeric Epics. Vasingtoniae: Center for Hellenic Studies. ISBN 9780674026872.
  • West, Martin L. 1997. The East Face of Helicon. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-815221-3.
  • West, Martin L. 2011. The Making of the Iliad: Disquisition and Analytical Commentary. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199590070.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide Ἰλιάς apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iliadem spectant.