Quintus Smyrnaeus

E Vicipaedia
Wikidata Quintus Smyrnaeus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. saeculum; Smyrna
Obitus: 4. saeculum;
Patria: Roma antiqua

Familia

Proles: Dorotheus

Quintus Smyrnaeus (Graece Κόϊντος Σμυρναῖος) fuit Graecus scriptor saeculi III vel IV, qui Posthomerica scripsit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

De eius vita paucissima scimus. Nomen notum est modo propter Byzantinos  grammaticos Eustathium Thessalonicensem et Ioannem Tzetzes, atque propter Homeri scholiastas, qui Quintum vocant Κόϊντος vel Κόϊντος ὁ Ποιητής, sive "Quintus Poëta".

Patronymi in aetate imperiali abesse solent. Nonnulli auctores nobis noti sunt modo propter cognomen, ut Longus. Ceterum, Romana cultura, imprimis stoicismus, in Quinti opere magni momenti est: nam Quintus Arem depingit potentem et venerabilem deum, neque cruoris avidum quem descripsit Homerus. Praeterea, per Calchantis vatis os (XIII, 334 et sq.) Imperii Romani laudem enuntiat.

E Smyrna se ortum esse dicit, Asiae minoris urbe (hodie Izmir in Turcia), una earum in quibus Homerus natus esse refertur. In opere suο (XII, 306-313), scribit quomodo scribere coeperιt dum verveces in montibus (prope Sipylum) pasceret.

Ambae tamen notitiae incertae sunt. Altera Quinto bono est quod eum cum Homero confert quasi ille huius auctoritatem reciperet; altera autem ab Hesiodi Theogoniae prologo tantummodo transcripta esse videtur. Quinti opus enim vastam librorum scientiam testatur, imprimis Homeri, Hesiodi et Apollonii Rhodii notiones, quod iuvenis pastoris imaginem probabiliter falsam esse monstrat.

Opus[recensere | fontem recensere]

Posthomerica, 1541

Carmen 14 cantuum scripsit, secundum quoddam Iliadis scholium titulatum Τὰ μετὰ τὸν Ὅμηρον vel Τὰ μεθ᾽ Ὅμηρον sive Posthomerica, et quod belli Troiani finem narrat. Res incipit hinc ubi Homerus desiit, post Hectoris mortem, et usque ad urbis direptionem pergit. Itaque opus non solito prologo, sed in medias res incipit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Suzanne Saïd, La Littérature grecque d'Alexandre à Justinien, PUF, coll. « Que sais-je ? », 2523.
  • Francis Vian:
    • Histoire de la tradition manuscrite de Quintus de Smyrne, Paris, Presses universitaires de France (PUF), coll. Publications de la Faculté des lettres et sciences humaines de l'Université de Clermont-Ferrand, 2e sér., fasc. 7, 1959;
    • Recherches sur les Posthomerica de Quintus de Smyrne, Paris, Klincksieck, coll. Études et commentaires (30), 1959;
    • introduction à La Suite d'Homère, Paris, Belles Lettres, coll. des Universités de France, 1963.
  • Francis Vian et Élie Battegay, Lexique de Quintus de Smyrne, Paris, Belles Lettres, Collection d'études anciennes, 1984.
  • Ursula Gärtner, Quintus Smyrnaeus und die Aeneis: zur Nachwirkung Vergils in der griechischen Literatur der Kaiserzeit, München, Beck, coll. Zetemata (123), 2005.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]