Andreas Divus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Divus Iustinopolitanus (Italiane Andrea Divo di Capodistria), qui saeculo sexto decimo floruit et Iustinopoli, ut videtur, aetatem degebat, fuit humanista Italicus et interpres Graeco-Latinus.
Anno 1537, Venetiis Homeri poematum amborum et hymnorum et Batrachomyomachiae versionem Latinam oratione soluta factam edidit cum praefatione Petri Pauli Vergerii; Aristophanem et Theocritum etiam vertit. Obertus Giphanius(de) et Ioannes Spondanus textum Divi Homericum in editiones suas incluserunt; sic multis notus est Homerus Divianus; et Georgius Chapmanus et Cyriacus Kondratovič editione Spondani freti sunt. Ezra Pound Divum memorat (The Cantos, carmen I).
Homerum in somnio se vidisse Divus narrat.