Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iuno

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Iuno (discretiva)

Denarius a triumviro monetario Tito Carisio circa 46 a.C.n. percussus. Ex una parte caput Iunonis Monetae, ex altera intrumenta monetariae artis conspicua sunt.

Iuno (-onis, f.) fuit uxor Iovis, dea coelorum et Regina deorum in mythologia Romana. Dea matrimonii erat, in mythologia Graeca Hera (Ἥρη aut Ἥρα) apellatur. Filia Croni Rheaeque erat.

Iuno est dea pulcherrima, sed Troianos non amat.

In Aeneide[recensere | fontem recensere]

In Aeneide Vergilii, Iuno fuit prima antagonista. Cum Aeneas a Troia effugeret, Iuno accivit magnam tempestatem ut naves Aeneae delerentur. Cogitur hic Iuno implicita esse cum dea Poena Tanite, qui Carthagine delenda sub nomine Iunonis Caelestis adorabatur. Iuno, quae est maxima hostis Aeneae, fortis saevaque Romana dea est. Iuno est et uxor et soror Iovis, qui locum summum inter deos habet. Ea quoque est filia Saturni atque mater Volcani et Martis. Iuno a mulieribus Romae quod eas servavit laudata est. Iuno nota est propter amorem suam pugnandi, qui saepe in Aeneide ostenditur, quoniam Iuno semper Aenean prohibere conatur, quominus in Italiam appellat. Saevitia sua a Romanis admirata est. Iuno quoque est dea coniugii. Itaque, cum duo homines Romae coniuncti sunt, ut bonum coniugium habeant, eam adorare debebant. Etsi Romani putaverunt saevitiam Iunonis bonam esse, eam etiam esse malam viderunt, praesertim cum contra eos iram suam direxerit. Hac de causa Iuno hostis Romanis in Aeneide apparet. Invidia quoque Iunonis Romanis non bene visa est. Fortuna prospera semper, Iuno pugnat ut animum suum saucium sanare adiuvet. Saepe Iuno irata alicui est et omnia mala quae sibi accidunt memorat. Hac ira in versu quarto primae paginae Aeneidos ostentata, Vergilius ostendit Iunonem saevam esse videri: “saevae memorem Iunonis ob iram.” Sed magnificentiam eius aspicite! Etsi semper ad faciendum periculum Aeneae aperta est, omnes sentire debent Iunonem esse maiorem quam sententias existimatorum.

De cultu Romano[recensere | fontem recensere]

Non tantum tamquam paredram Iovis in triade Capitolina Etrusca Iunonem venerabantur Romani sed multa templa ei sacra erant tam in Urbe quam in Latio. Quia variis muneribus fungebatur illa dea variis quoque appellationibus vel potius cognominibus distinguebatur, quorum praecipua sunt : Iuno Regina, Ino Lucina, Iuno Moneta, Iuno Sospita, Iuno Caprotina.

Iuno Regina[recensere | fontem recensere]

Ut in Aeneide, Iuno Regina primo dea hostium fuit : cum enim dictator Camillus anno 396 a.C.n. iamdiu Veientium civitatem obsideret, victoriam sibi ut pararet maximam deam illorum (Etruscam Uni ?) evocationis ritibus pellicere suscepit. Quapropter deae Romae aeternam sedem et lautissimum cultum pollicitus est. De quo mira fabula tradebatur : nam cum,urbe capta, Camillus statuam Iunonis e templo suo eripi atque Romam transferri iussisset, miles quidam qui iussa persequebatur deam percontatus esse dicitur an Romam venire vellet (incertum utrum per iocum an serio) et mirantibus cunctis statua clara voce respondit se velle. Non multo post ipse Camillus templum in Aventino monte Iunoni Reginae dedicavit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iunonem spectant.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!