Roman numeral 10000 CC DD.svg

Achilles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Achillem Athena impedit, ne Agamemnonem necet. Opus Ioannis Baptistae Tiepolo (Villa Valmarana).

Achilles[1] fuit heros filius Thetidis et Pelei, et pater Pyrrhi aut Neoptolemi. Nomen eius venit de vocabulis Graecis akhos 'doloris' et laos 'populi'. Chironi centauro et Phoenici, Amyntoris filio, educandus traditus est. Inter filias Lycomedis regis Scyri a matre, ne ad bellum Troianum ire cogeretur, sub habitu muliebri absconditus est, ubi ex Deidamia generavit Neoptolemum. Ab Ulixe habitu mercatoris detectus, ad bellum Troianum ductus est.

Fuit optimus et maximus totius Graecorum exercitus miles. Occidit Hectorem, fortissimum Troianorum, eiusque cadaver circum moenia urbis ter traxit, bigis alligatum. Patroclum enim ulcisci voluit sibi amicissimum, qui ab Hectore interfectus esset. Ab Agamemnone odio implacabili dissensit, quod sibi Briseidem eripuisset. Tempore indutiarum amore Polyxenae captus est. Invitatus per fraudem specie nuptiarum in templum Apollinis a Paride sagitta in calcaneo transfixus, ubi tantummodo vulnerabilis erat, interfectus est. Aiax Maior Ulixesque pugnaverunt, uter eorum arma eius reciperet, quo in certamine Ulixes vicit. De morte Achillis ab aliis alia tradita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Oxford Latin Dictionary praebentur hae formae: nom. Achillēs, -eus; gen. -is, -i, ~ei, -eos; acc. -em, -en, -ea; abl. -ĕ, -ē; voc. -es, -ē; acc. pl. -eas.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • topic/Achilles-fictional-character Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Achillem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Achillem in Victionario.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!