Sarpedon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thanatos (Mors) et Hypnos (Somnus) corpus Sarpedonis coram Mercurio (Herma) tollunt, quod sexto decimo libro Iliadis narrabatur. Scaena a pictore Euphronio in vaso Attico rubentibus figuris picta. Museum Artium Metropolitanum Novi Eboraci hoc furatum vas anno 1972 fraudulenter emit et damnatum post trigita sex annos (2008) reip. Italianae reddere debuit.

Sarpedon (Graece Σαρπηδών) fuit dux Lyciorum in Bello Troiano. Filius erat Iovis et Laodamiae[1], quae et ipsa filia Bellerophontis erat. A Patroclo in pugna occisus est, diu dubitante Iove an filium periculo erepturus esset : postquam uxor Hera ei persuasit ut funebribus honoribus potius eum honoraret, luctum manifestum ut faceret sanguine pluere in terram iussit. Mox Apolline rem curante, Mors et Somnus corpus herois proelio et ictibus subtraxere atque in Lyciam transtulerunt, ubi cultu heroico donatus est. Quae scaena in vasibus antiquis saepe pingebatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias VI.199. Alter Sarpedon, filius Iovis et Europae, Mileti regnavit.

Fontes[recensere | fontem recensere]