Boris Ordynskij

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Boris Ordynskij
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Augusti 1823; Gubernium Volhyniense
Obitus: 30 Maii 1861; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: eruditus
Patronus: Kazan Imperial University

Boris Ioannis f. Ordynskij (Russ. Борис Иванович Ордынский), die 22 Augusti calendario Iuliano (3 Septembris Gregoriano) anni 1823 natus, die 30 Maii calendario Iuliano (11 Iunii Gregoriano) anni 1861 mortuus, fuit grammaticus et interpres Russicus. In gymnasiis Tulae et Iaroslaviae, postea in Universitate Mosquensi educatus, in gymnasio Mosquae et in Universitate Casanensi (annis 1853—1861) docuit. Artem poëticam Aristotelis cum commentariis et Iliadem Homeri Russice vertit. Versio Iliadis oratione soluta et vocabulis sententiisque, quae fabulis et carminibus Russicis vulgaribus propinquae erant, facta est. Exempli gratia, patronymica Homerica, ut Ἀτρείδης, semper patronymicis Russicis in orthographia vulgari, ut Атреич, vertebat. Ordynskij in praefatione scripsit, ut omnia 24 carmina vertisset, sed solum 12 edita sunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • «О поэзии», соч. Аристотеля. Перевел, изложил и объяснил Б. Ордынский. М. 1854 (Aristotelis versio)
  • «Илиада» Гомера. Опыт перевода в прозе, народным языком. Рапсодии I—XII / Отечественные записки. 1853, т. 86—88 (Homeri versio)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]