Laurentius Valla

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Laurentius Valla

Vide etiam paginam discretivam: Valla

Laurentius Valla (natus Romae anno 1405 aut 1407; ibidem obiit mortem Kalendis Augustis 1457) fuit rerum gestarum scriptor et humanista Italus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Romae Laurentii Valla magistri fuerunt Leonardus Aretinus et Ioannes Aurispa. Annis inter 1431 et 1433 ipse professor Papiae fuit, antequam vitam degeret Mediolani, Genuae, Ferrariae et Mantuae vitam degeret. Anno autem 1435 in servitia regis Alphonsi V venit quem anno 1442 in Neapolim captam comitaturus erat. Inimicitiis affectus anno 1447 autem Nicolao V papa Romam revenit. Iste papa studia humaniora et eorum fautores valde promovebat, ut patet. Servus servorum Dei anno 1448 eum scribam apostolicam instituit et ex anno 1450 venia docendi in Universitate Gregoriana armavit. Calixto III pontifice maximo officium apostolicume et canonicatus varios adeptus est, e.g. in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris.

Rixosus et doctissimus Valla multas disciplinas tunc vigentes oppugnabat. Verba exaravit e.g. in opere »De voluptate dialogus« (1431) contra mores falsos, in opere »Repastinatio dialectices« contra logicam dialecticamque scholasticam, in opere »Elegantiae latini sermonis« (confectio ante annum 1444) contra latinitatem non classicam, in opere »De falso credita et ementita Constantini donatione declamatio« (1440) contra papae potestatem saecularem, in operibus »De libero arbitrio«, »De professione religiosorum« et »Annotationes in Novumj Testamentum« contra theologiam traditionalem. Iurisprudentiam iam Papiae in invectiva contra illtustrissimum Bartolum a Saxoferrata aggressus erat . Inter eius interpretationes citentur operum Thucydidis Herodotique conversiones (Venetiis 1452 et 1474). Opera eius selecta primo edita sunt anno 1542 Basileae.

Opera[recensere | fontem recensere]

Inter opera eius notius est De falso credita et ementita Constantini donatione, anno 1440 scriptum; ibi per explicationem fontium historicorum demonstravit Constitutum Constantini, id est donationem Constantini ad Silvestrem papam I, falsum esse. Valla etiam scripsit:

  • De comparatione Ciceronis Quintilianique ;
  • Epistola de insigniis et armis ;
  • De Voluptate ac vero bono (1431);
  • De libero arbitrio (1439);
  • Dialecticae disputationes (1439);
  • Declamatio de falso credita et ementita donatione Constantini (1439);
  • De professione religiosorum (1442);
  • Elegantiae linguae latinae (14351444);
  • Adnotationes in Novum Testamentum, (1444);
  • Apologia adversus calumniatores, (1444) ;
  • Historiarum Ferdinandi regis Aragoniae (1445);
  • Invectivarum libri sex ;
  • Emendationes sex librorum Titi Livi (14461447)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfram Setz: Lorenzo Vallas Schrift gegen die Konstantinische Schenkung „De falso credita et ementita Constantini donatione“. Zur Interpretation und Wirkungsgeschichte. Tubingae 1975, ISBN 3-484-80063-1.
  • Paul Oskar Kristeller: Acht Philosophen der Italienischen Renaissance. VCH, Weinheim 1986, ISBN 3-527-17505-9.
  • John Monfasani: Lorenzo Valla and Rudolph Agricola. In: Journal of the History of Ideas. 28 (1990), p. 247–276.
  • Peter Mack: Renaissance Argument. Valla and Agricola in the Traditions of Rhetoric and Dialectic. Lugduni Batavorum 1993, ISBN 90-04-09879-8.
  • Marco Laffranchi: Dialettica e filosofia in Lorenzo Valla. Mediolani 1999, ISBN 88-343-0193-5.
  • Paul Richard Blum: Lorenzo Valla - Humanismus als Philosophie. In: Philosophen der Renaissance. Darmstadii 1999, p. 33–40.
  • John Monfasani: The theology of Lorenzo Valla. In: Jill Kraye, Martin W. Stone: Humanism and Early Modern Philosophy. Londinii 2000, ISBN 0-203-27259-5, p. 1–23.
  • John Monfasani: Disputationes Vallianae. In: Fosca Mariani Zini (ed): Penser entre les lignes. Philologie et philosophie au Quattrocento. Villeneuve d’Asq 2001, p. 229–250.
  • Salvatore I. Camporeale: Lorenzo Valla: umanesimo, riforma e controriforma; studi e testi (= Studi e testi del Rinascimento Europeo, 12) Romae 2002, ISBN 88-8498-026-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]