Ioannes Spondanus

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Spondanus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1557; Mauleo
Obitus: 18 Martii 1595; Burdigala
Patria: Francia

Familia

Proles: Jean de Sponde

Ioannes Spondanus (Francogallice Jean de Sponde, Vasconice Joanes Ezponda), anno 1557 Mauleone natus et die 18 Martii anno 1595 Burdigalae mortuus, Vasco origine, fuit poeta Francogallicus baroci generis, latinista et Homeri editor et interpres.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Navarrae in familia Calvinistarum natus, in Universitate Basiliensi a Theodoro Beza aliisque educatus, Homerum cum versione Latina amplissimisque commentariis et Politica Aristotelis edidit. Francogallice librum meditationum de psalmis aliosque libros de poesi Christiana composuit. Catholicus factus est, sicut et Henricus IV patronus eius. Soneta et alia carmina Spondani Francogallica tantum saeculo XX iterum edita sunt.

De Spondano[recensere | fontem recensere]

  • Alan Boase, Vie de Jean de Sponde, Genavae 1977.
  • Jacques Pineaux, La poésie des protestants de langue française (1559–1598), Lutetiae 1971.
  • Rieu J. Jean de Sponde, ou, La cohérence intérieure. Genavae, 1988.
  • Lardon S. L'écriture de la méditation chez Jean de Sponde. Lutetiae 1998.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Teuchos • Deutsche Biographie • Store norske leksikon