Hector

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hector et Cassandra

Hector (Graece Ἕκτωρ) in mythologia Graeca est primus filius Priami regis Troiani et Hecubae coniugis. Andromachen in matrimonium ducit et ex ea Astyanactem filium gignit.

Bello Troiano Hector heroum Troianorum fortissimus nobilissimusque est. Facta Hectoris Homerus in Iliade canit. Hector cum Aiace unum diem pugnat, Graecos ad naves reppulit, Patroclum occidit, sed in libro vicesimo secundo ab Achille interfectus est. Hector, qui ab Apolline amabatur, vulnerat Sarpedonem. Hector pugnavit ad aggeres Graecos. Cadaver Hectoris Priamo redditum est et illo sepulto Ilias finitur. In proelio Hector gladium, scutum, et hastam tulit. Mortuus est, ubi in proelio saxo in capite pulsatus est. Uxor Andromache post mortem eius alio principi nupsit.

In libro secundo Aeneidis Hector in somniis Aeneae apparet et sortem eius nuntiat; hoc insomnium et Elisius Calentius in Hectore libello suo imitatur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hectorem spectant.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!