Latinitas nondum censa

On Translating Homer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago Matthaei Arnold e Punch, 1881

On Translating Homer ("De Homero Anglice vertendo"), opus mense Ianuario 1861 e prelo emissum, fuit recensio praelectionum a Matthaeo Arnold in Universitate Oxoniensi habitarum qui eo tempore Poëseos Professor fuit.

Praelectiones a die 3 Novembris usque ad 18 Decembris 1860 publice habuit ut de censura litterarum dissereret, praecipue de carminibus Homericis (videlicet Iliade et Odyssea), et de versionibus in lingua Anglica Homericis. Commentationem Ioannis Ruskin, "The English translators of Homer", in periodico National Review eo ipso anno editam, reprehendit. Multa dicit de versionibus antiquioribus, scilicet Odyssea Georgii Chapman, Iliade Alexandri Pope, Iliade Gulielmi Cowper; Iliadem etiam ab Ichabod Charles Wright versam (cuius primum volumen anno 1859 editum est, alterum 1865 editurum) recenset. Iliadem vero F. W. Newman vituperat, anno 1856 productam: Newman genus Anglicum cantilenarum (ballads) insipienter imitavisse.

Deinde de metro animadvertens Arnold hexametrum a Iohanne Henrico Voss in versionibus Iliadis et Odysseae Theodiscis adhibitum laudat. Carmina hexametra Anglica recenset, scilicet The Bothie of Toper-na-fuosich Arthuri Hugonis Clough et Evangeline Henrici Wadsworth Longfellow. Versiones breves Homericas citat, in versibus hexametris a seipso factas et ab E. C. Hawtrey.

F. W. Newman, fastidio Arnoldi iratus, responsum sub titulo Homeric Translation in Theory and Practice publicavit ; cui Arnold ipse in praelectione ultima, Oxonii die 30 Novembris 1861 habita et mense Martio 1862 titulo On Translating Homer: last words edita respondit .

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Matthew Arnold, On the classical tradition ed. R. H. Super cum commentario. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1960. (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]