Pes (metricus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pes metricus est pars poetici versūs, duobus pluribusve syllabis composita. Singulis pedibus saepissime accentus (seu ictus) sunt, quibus prosodiam metricam legere possumus. Versus nomina saepe accipiunt a generibus pedum quibus componuntur. Trimetrus iambicus ad exemplum collectio trium iambicorum dupondiorum. Generaliter ad pedum compositionem describendam longitudo syllabarum indicatur symbolis — (syllaba longa) et ∪ (syllaba brevis); ictus longas in syllabas cadere solet.

Pedum distributio metricorum[recensere | fontem recensere]

Varii exstant metrici pedes, qui numero ac longitudine syllabarum inter se differunt. Series quaedam pedum consimilium aut diversorum versum facit.

Disyllabi[recensere | fontem recensere]

  • Trochaeus aut Choreus (— ∪), pes cuius prima syllaba longa, altera brevis est;
  • Iambus (∪ —), pes cuius prima syllaba brevis, altera longa est;
  • Spondeus (— —), duabus syllabis longis compositus;
  • Pyrrhichius (∪ ∪), in duobus brevibus syllabis constans.

Trisyllabi[recensere | fontem recensere]

  • Dactylus (— ∪ ∪), pes trium syllabarum quarum prima longa, ceterae breves;
  • Anapaestus (∪ ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima secundaque breves, ultima longa, id est dactylus reversus;
  • Tribrachys (vel Tribrachus vel Tribrevis; aut antique Trochaeus) (∪ ∪ ∪), tribus brevibus syllabis compositus;
  • Amphibrachys (vel Amphibrachus) (∪ — ∪), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt breves, altera longa;
  • Molossus (— — —), pes metricus in serie constans trium longarum syllabarum;
  • Bacchius (∪ — — sive — — ∪), una brevi syllaba duobusque longis compositus;
  • Antibacchius (— — ∪ sive ∪ — —), duobus longis syllabis unaque brevi compositus;
  • Amphimacrus aut Creticus (— ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt longae, media brevis.

Tetrasyllabi[recensere | fontem recensere]

Nexus interni