Iambus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ïambus (a verbo Graeco ἴαμβος) est pes artis metricae Latinae et Graecae, qui ex syllabis brevi et producta ordine positis constat (forma: ∪ —).

Diiambus praeterea est tetrasyllabum metrum ex duobus iambis constans (forma: ∪ — ∪ —).

De origine nominis[recensere | fontem recensere]

Sunt nonnullae opiniones de nominis origine, attamen etymologia nondum nota.

  • Antiqui homines reducere iambum solebant ad nomen aniculae ficticiae Ἰάμβη appellatae, servae Celei regis Eleusini, quae cachinnando et ludendo potuit movere risum divae Demetri filia mortua maerenti;
  • Alii originem reducebant ad irridendi verbum Graecum ἰαμβίζω;
  • Alii autem ad verbum ἰάπτειν 'iacere', 'percutere', redigebant;
  • In opinione est iambi originem duci a nomine filii Aris, Ἴαμβος, qui erat, ut est in fabulis, peritissimus telorum iaculandorum;
  • Glottologi nonnulli adfirmant originem esse in similitudine cum choris et canticis (e.g. dithyrambus et thriambos) ad divi Dionysi honorem sacratis, quarum etymologia non Graeca est.

Nexus internus[recensere | fontem recensere]