Hexameter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schema hexametri dactylici

Hexameter[1][2] sive hexametrus[1][2] (a Graeco ἐξάμετρος 'ex sex metris compositus') est versus poesi Latinae nec non Graecae communis, qui ex sex metris constat. In singula metra ictus cadit.

Pedes usque ad quintum dactyli (- ˘ ˘) aut spondei (- -) esse solent, sextus tamen spondeus aut saepius trochaeus (- ˘). Dactylicus appellatur hexameter cui pes quintus dactylus est, spondaicus autem cui pes quintus spondeus. Vergilius ipse clarissimus hexametro dactylico semper usus est.

Sic Vergilii prima ecloga incipit:

Tȳtĭrĕ | tū pătŭ | lāe rĕcŭ | bāns sūb | tēgmĭnĕ | fāgĭ
sīlvē | strēm tĕnŭ | ī mū | sām mĕdĭ | tārĭs ă | vēnă;

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
  2. 2.0 2.1 Saalfeld, G.A.E.A. (1884). Tensaurus Italograecus. Ausführliches historisch-kritisches Wörterbuch der Griechischen Lehn- und Fremdwörter im Lateinischen. Wien: Druck und Verlag von Carl Gerold's Sohn, Buchhändler der Kaiserl. Akademie der Wissenschaften.