Roman numeral 10000 CC DD.svg

Argentoratum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Argentoratum
Res apud Vicidata repertae:
Argentoratum: insigne
Civitas: Francia
Numerus incolarum: 277 270
Zona horaria: UTC+2, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Strasbourg

Gubernium

Praefectus: Roland Ries

Geographia

Superficies: 78.26 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Argentoratum: situs

Argentoratum[1][2][3] seu Strasburgum[1][4] (Francogallice Strasbourg; Theodisce Straßburg) est urbs Franciae. Ad ripas Rheni fluvii patet, qui nostro tempore limitem Franciae et Germaniae definit, eo loco ubi flumina minora Ill et Bruche, iam coniuncta, nexu canalium catenaque insularum creatis, in Rhenum confluunt.

Ibi urbs Romana iam saeculo I p.C.n. crescebat. Sedes dioecesis Christianae saeculo IV facta, ab eodem aevo ab episcopis recta, anno 1262 (rebus novis a civibus motis) urbs imperialis Sacri Romani imperii nominata est. Argentoratum hodie est urbs capitalis praefecturae Rheni inferioris provinciaeque Magni Orientis. Inter urbes capitales Unionis Europeae enumeratur tanquam sedes Parlamenti Europaeae. Insuper sedes est Consilii Europae, tribunalis Europaei a iuribus humanis, commissi centralis navigationis Rhenanae. Argentorati homines 275 718 anno 2013 habitabant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in Argentoratum ("Argentina") a Matthaeo Merian anno 1644 delineatus

Argentoratum iam a gente Celtica Tribocorum habitata anno circiter 12 a.C.n. a Nerone Claudio Druso milite Romano in formam castrorum militarium reductum esse censetur. A saeculo I p.C.n. exeunte praesidium fuit legionis VIII Augustae. Fide Itinerarii Antonini ad hanc urbem viae conveniebant ab Augusta Vindelicorum, a Moguntiaco, a Lugduno Batavorum et Colonia Agrippina, a Durocortoro, ab Augusta Raurica: haec per Alpes Poeninas ad Mediolanum et Romam tendebat. Flavius Iulianus imperator hic anno 357 Alamannorum copias devicit.[5] Civitas sedes Comitis Tractus Argentoratensis fuit.

Dioecesis Christiana Argentoratensis saeculo IV ineunte fortasse creata, anno 343 primum in fontibus relata est.

Domus Kammerzell, ad Forum mercatorium stans, anno fere 1900 lucis ope pictus
Platea Kleber anno fere 1900 lucis ope pictus

Die 30 Septembris 1681, Argentoratum, adhuc urbs Sacri Romani Imperii a militibus Ludovici XIV regis expugnata est et cum Francia coniuncta est. Anno 1697, haec factum Pace de Rijswijk sanctum est. Die 27 Septembris 1870, exercitus Borussicus urbem expugnavit, quae dehinc ad annum 1918 cum Lotharingia et Elisatia ad Germaniam pertinuit. Tum Foedere Versaliis sancto iterum Franciae data est. Anno 1940, inter secundum bellum mundanum iterum ad Germaniam transiit. Annis 1944 et 1945 ab alligatis expugnatum est, et nunc pars Franciae est. Hodie institutiones Europaeas, inter quas Parlamentum Europaeum, habet.

Musea[recensere | fontem recensere]

Gubernium[recensere | fontem recensere]

Argentoratum est commune Francicum. Caput fuit provinciae Elisatiae, a die 31 Decembris 2015 in novam provinciam comprehensae quae a principio Alsatia Campania Arduenna Lotharingia nuncupata nomen Magni Orientis denuo accepit.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Regiones septentrionales urbis Argentorati a turre ecclesiae cathedralis visae

Argentoratum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et praesens archiepiscopus est Ioannes Petrus Grallet.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Studiorum universitates[recensere | fontem recensere]

Parlamentum Europaeum Argentorati constitutum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Argentoratum, Argentina, Argentum, Argentaria, Argentoria, Stratioburgum, Strateburgis, Stradburgo, Strasburgum, Straceburgum": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. Vb. adiect. "Argentoratensis, Argentinensis", cf. "Archidioecesis Argentoratensis o Argentinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. "Argentina": despectus a Matthaeo Merian anno 1644 delineatus, vide imaginem nostram
  4. "ad Argentoratensem urbem, quam nunc Strateburgum vocant": Gregorii Turonensis Decem Libri Historiarum, IX.36
  5. Ammianus Marcellinus, Res gestae 16.12

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Argentoratum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "67482" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
Urbes praefecturarum et territoriorum Franciae capitales
Arms of France (UN variant).svg
Urbes metropolitanae: Adiacium  · Aginnum  · Albia  · Alenconium  · Ambianum  · Andecavis  · Anicium Vellavorum  · Annecium  · Antissiodorum  · Argentoratum  · Augusta Auscorum  · Augustonemetum  · Aureliacum  · Aurelianum  · Avennio  · Avriacum  · Balbiniacum  · Barrum  · Belfortium  · Bellovacum  · Bituricum  · Blesae  · Briva  · Burdigala  · Burgus Bressiae  · Cadomum  · Cadurcum  · Calmontium  · Camberiacum  · Carcaso  · Carnotes  · Caroli Villa  · Castrum Radulphi  · Catalaunum  · Cenomanum  · Cergeium  · Colmaria  · Coriosopitum  · Christolium  · Dinia  · Divio  · Ebroicum  · Engolisma  · Fuxium · Gratianopolis  · Gueretum  · Insula  · Laudunum  · Ledo Salinarius  · Lemovices  · Lugdunum  · Lutetia  · Mantinum  · Martianum  · Massilia  · Matisco  · Melodunum  · Mettis  · Mimate  · Molinae  · Mons Albanus  · Monspessulanus  · Nanceium  · Nemausus  · Nemetacum  · Nemetodurum  · Nicaea  · Niortium  · Nivernum  · Palum  · Perpinianum  · Petrocorium  · Pictavium  · Portus Namnetum  · Privatum  · Redones  · Rothomagus  · Rupella  · Rupes ad Yonem  · Sanctus Briocus  · Sanctus Laudus  · Sanctus Stephanus de Furano  · Segodunum  · Spinalium  · Tarba  · Telo Martius  · Tolosa  · Trecae  · Turones  · Valentia  · Vallis Guidonis  · Vapincum  · Veneti  · Versaliae  · Vesulum  · Vesuntio

Urbes transmarinae: Arx Gallica  · Caienna  · Ima Tellus  · Mamoudzou  · Mata-Utu  · Nouméa  · Papeete  · Sanctus Dionysius  · Sanctus Petrus

Ordine numerico digestae: 01 Burgus Bressiae  · 02 Laudunum  · 03 Molinae  · 04 Dinia  · 05 Vapincum  · 06 Nicaea  · 07 Privatum  · 08 Caroli Villa  · 09 Fuxium  · 10 Trecae  · 11 Carcaso  · 12 Segodunum  · 13 Massilia  · 14 Cadomum  · 15 Aureliacum  · 16 Engolisma  · 17 Rupella  · 18 Bituricum  · 19 Briva  · 2A Adiacium  · 2B Mantinum  · 21 Divio  · 22 Sanctus Briocus  · 23 Gueretum  · 24 Petrocorium  · 25 Vesuntio  · 26 Valentia  · 27 Ebroicum  · 28 Carnotes  · 29 Coriosopitum  · 30 Nemausus  · 31 Tolosa  · 32 Augusta Auscorum  · 33 Burdigala  · 34 Monspessulanus  · 35 Redones  · 36 Castrum Radulphi  · 37 Turones  · 38 Gratianopolis  · 39 Ledo Salinarius  · 40 Martianum  · 41 Blesae  · 42 Sanctus Stephanus de Furano  · 43 Anicium Vellavorum  · 44 Portus Namnetum  · 45 Aurelianum  · 46 Cadurcum  · 47 Aginnum  · 48 Mimate  · 49 Andecavis  · 50 Sanctus Laudus  · 51 Catalaunum  · 52 Calmontium  · 53 Vallis Guidonis  · 54 Nanceium  · 55 Barrum  · 56 Veneti  · 57 Mettis  · 58 Nivernum  · 59 Insula  · 60 Bellovacum  · 61 Alenconium  · 62 Nemetacum  · 63 Augustonemetum  · 64 Palum  · 65 Tarba  · 66 Perpinianum  · 67 Argentoratum  · 68 Colmaria  · 69 Lugdunum  · 70 Vesulum  · 71 Matisco  · 72 Cenomanum  · 73 Camberiacum  · 74 Annecium  · 75 Lutetia  · 76 Rothomagus  · 77 Melodunum  · 78 Versaliae  · 79 Niortium  · 80 Ambianum  · 81 Albia  · 82 Mons Albanus  · 83 Telo Martius  · 84 Avennio  · 85 Rupes ad Yonem  · 86 Pictavium  · 87 Lemovices  · 88 Spinalium  · 89 Antissiodorum  · 90 Belfortium  · 91 Avriacum  · 92 Nemetodurum  · 93 Balbiniacum  · 94 Christolium  · 95 Cergeium  · 971 |  · 972 Arx Gallica  · 973 Caienna  · 974 Sanctus Dionysius  · 975 Sanctus Petrus  · 976 Mamoudzou  · 986 Mata-Utu  · 987 Papeete  · 988 Nouméa
Urbes liberae et imperiales Sacri Romani Imperii
Holy Roman Empire Arms-double head.svg
Ala • Aquisgranum • Argentoratum • Augusta Vindelicorum • Basilea • Baudobriga • Berna • Biberacum • Bopfingen • Brema • Buchovium • Caesarea Lutra • Caesaris Mons • Caesaris Werda • Cambodunum • Cella • Colmaria • Colonia Agrippina • Constantia • Donavertia • Ectodurum • Endinga • Eslinga • Feuchtwangen • Francofurtum ad Moenum • Friburgum Nuithonum • Fridberga • Friedrichshafen • Gamundia • Gelnhausen • Gengenbacum • Giengen an der Brenz • Goslaria • Hagenoa • Hailprunna • Halla Suevica • Hamburgum • Hervordia • Iburinga • Isna • Kaufbura • Landavia • Lindavia • Lubeca • Lucerna • Marcodurum • Markgröningen • Memminga • Mettis • Monasterium in valle Sancti Gregorii • Mulhusa Thuringorum • Mulhusia • Neoburgum • Nordhusium • Nordlinga • Norimberga • Noviomagus Batavorum • Novoforum • Obernacum • Offenburgum • Oppenheimium • Phulendorfium • Ratisbona • Ravenspurgum • Reutlinga • Rhenofelda • Rosheim • Rotenburgum ad Tubarim • Rottovilla • Sanctogallum • Scafusa • Selestadium • Solodurum • Spira • Suevofurtum • Thuiscoburgum • Tremonia • Tugium • Tullum • Turichemum • Turicum • Ulma • Verden • Vesuntio • Vimania • Vintshaemum • Virodunum • Vissemburgum • Vitudurum • Vuila • Weinsberg • Weissenburgum Noricorum • Wetzlaria • Wimpina • Wormatia • Zeacollis
Aachen • Aalen • Augsburg • Basel • Bern • Biberach an der Riß • Bisanz • Bopfingen • Boppard • Bremen • Buchau • Buchhorn • Colmar • Dinkelsbühl • Donauwörth • Dortmund • Duisburg • Düren • Endingen am Kaiserstuhl • Esslingen am Neckar • Feuchtwangen • Frankfurt am Main • Freiburg im Üechtland • Friedberg • Gelnhausen • Gengenbach • Giengen an der Brenz • Goslar • Hagenau • Hamburg • Heilbronn • Herford • Isny • Kaisersberg • Kaiserslautern • Kaiserswerth • Kaufbeuren • Kempten • Köln • Konstanz • Landau in der Pfalz • Leutkirch • Lindau • Lübeck • Luzern • Markgröningen • Memmingen • Metz • Mühlhausen • Mülhausen • Münster im Gregorienthal • Neuenburg am Rhein • Neumarkt in der Oberpfalz • Nijmegen • Nördlingen • Nordhausen • Nürnberg • Oberehnheim • Offenburg • Oppenheim • Pfullendorf • Ravensburg • Regensburg • Reutlingen • Rheinfelden • Rosheim • Rothenburg ob der Tauber • Rottweil • St. Gallen • Schaffhausen • Schlettstadt • Schwäbisch Gmünd • Schwäbisch Hall • Schweinfurt • Solothurn • Speyer • Straßburg • Tull • Türkheim • Überlingen • Ulm • Verden • Wangen • Weil der Stadt • Weißenburg • Weißenburg im Nordgau • Wirten • Weinsberg • Wetzlar • Wimpfen • Windsheim • Winterthur • Worms • Zell am Harmersbach • Zug • Zürich