Machaon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Machaon Menelaum curat.

Bello Troiano Machaon est unus e ducibus Thessalicis[1] et medicus Achaeorum. Filius Aesculapii et Epionae,[2] artem medicam per patrem a Chirone centauro didicit[3]. Frater ei fuit Podalirius, et ipse medicus et expeditionis Troianae particeps; sorores fuerunt Hygia et Panacea. Inter alios Philocteten sanasse dicebatur.[4]

Una cum fratre Podalirio triginta naves Ilium ducebat quae Achaeos e civitatibus Thessalicis Oechalia et Tricca et Ithome profectos vehebant[5]. Ibi Menelaum Pandari sagitta vulneratum curavit[6]. Et ipse postea vulnus a Paride humero dextro accepit[7] et in curru Nestoris ad castra Achaeorum revectus est. A poeta Latino Vergilio numeratur inter Graecos qui equo ligneo latuerunt et Ilium ceperunt. Tum ab Eurypylo necatus plerumque dicitur[8]ː sunt tamen qui Machaonem per Penthesileam Amazonum reginam perisse tradiderint[9]. Ante bellum Troianum Helenae matrimonium unus inter multos procas frustra petisse dicitur[10]

Secundum fabulas a Pausania collectas Machaon filios genuit Sphyrum, Alexanorem, Polemocraten, Nicomachum, Gorgason. Messenii heroem sibi vindicabant et tumulum herois vestigiaque urbis Triccae non in Thessalia sed in suis finibus ostendebant. Simul Machaonem et filios cultu heroico honorabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Aristarchus. Revera sedes trium civitatum hic a poeta memoratarum incerta est.
  2. Coronidis appellatae apud Hyginum, Fabulae 97
  3. Ilias IV.219.
  4. Propertius, Elegiae II.1.59.
  5. Ilias II.729-732.
  6. Ilias IV.189-219.
  7. Ilias XI.504-520.
  8. Hyginus, Fabulae 113
  9. Epitome Apollodori 5.1
  10. Apollodori Bibliotheca III.10.8.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]