Posthomerica

E Vicipaedia

Posthomerica (Graece Τὰ μετὰ τὸν Ὅμηρον vel Τὰ μεθ᾽ Ὅμηρον) est carmen 14 cantuum a Quinto Smyrnaeo saeculo fere IV scriptum, quod belli Troiani finem narrat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Operis titulus per Iliadis scholium notus est. Res incipit hinc ubi Homerus desiit, post Hectoris mortem, et usque ad urbis direptionem pergit. Itaque opus non solito prologo, sed in medias res incipit. 

Quintus explere vult non solum Homeri lacunam, sed etiam amissionem operum de cyclo Troiano quae eadem tractabant (sicut Arctini Milesii Aethiopis, Lesches Ilias parva, et Iliupersis), modo propter pseudo-Apollodori Proclique in prosa scripta summaria nota. 

Quintus locos iam apud alios poetas praesentes mutuabatur. Exempli gratia, pro Achillis ludis funerariis imitatur illos Patrocli ex Iliadis cantu XXIII. Et Hesiodum imitatur atque Latinos poëtas ut Vergilium (Aeneis) vel etiam Ovidium (Metamorphoses).

Compositio[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Pompella, Quinti Smyrnaei Posthomerica. Hildeshemii: Olms-Weidmann, 2002
  • F. Vian, Études sur les Posthomerica de Quintus de Smyrne. Lutetiae: Klincksieck, 1959
  • F. Vian, "Introduction" in F. Vian, ed., Quintus de Smyrne: La Suite d'Homère vol. 1 (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1963. Collection des Universités de France)
  • A. S. Way, ed. et interpr. Quintus Smyrnaeus: The Fall of Troy. Londinii: Heinemann, 1913 (Loeb Classical Library) Textus apud Internet Archive
  • A. Zimmermann, Quinti Smyrnaei Posthomericorum libri XIV. Lipsiae, 1891

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]