Latinitas bona

Cyclus epicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cyclus Epicus (Graece Ἐπικὸς Κύκλος) est corpus operum res gestas circum Bellum Troianum narrantium. Hoc nomine Cypria, Aithiopis, Ilias minor, Iliu persis ('Expugnatio Troiae'), Nostoi et Telegonia continentur. Nonnumquam etiam Ilias et Odyssea inter hunc cyclum numerantur, at saepius vocabulum cycli operibus nonhomericis tribuitur. Singulas cycli epici partes viri docti saeculo septimo vel sexto a.C.n. compositas esse coniciunt. Praeter Odysseam et Iliadem operum cyclicorum tantum supersunt fragmenta quorum Proclus quidam recensionem fecit. Controversia usque adhuc est de continuatione et coniunctione partium, scil. utrum ab ipsis poetis una atque ordinata narratio de belli Troiani ex industria facta sit an, solis fragmentis dispersim traditis, tale consilium posteris quidem veri simile visum sit.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum[1] Nomen Graecum Copia librorum Attributio Res
Cypria carmina Κύπρια 11 Stasinus Res gestae ante bellum Troianum et electio Paridis
Ilias Ἰλιάς 24 Homerus Ira Achillis et mors Hectoris
Aethiopis Αἰθιοπίς 5 Arctinus Milesius Adventus foederatorum Troianorum i.e. Amazonum et Memnonis, mors Achillis
Ilias parva Ἰλιὰς μικρά 4 Lesches Aias et Odysseus de armis Achillis certant equusque ligneus exstruitur
Ilii excidium Ἰλίου πέρσις 2 Arctinus Milesius Graeci Troiam spoliant et vastant
Reditus Νόστοι 5 Hagias aut Eumelus Reditus copiarum Graecarum
Odyssea Ὀδύσσεια 24 Homerus Itinera Ulixis
Telegonia Τηλεγόνεια 2 Eugamon Ulixis iter in Thesprotiam fecit Ithacamque reversus a Telegono notho necatur

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Homeri Carmina et cycli epici reliquiae (Parisiis: editore Ambrosio Firmin Didot, 1853), pp. 591–600. Alibi aliae versiones inveniuntur nominum poëmatum, e.g. "Excidium Troiae", etc.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones fragmentorum
Eruditio