Jump to content

Polydorus (Priami filius)

E Vicipaedia
"Mors Polydori"ː tapetum septimi decimi saeculi. Ancillae corpus lavant et Hecuba plorat.

Polydorus in mythologia Graeca est minimus natu filiorum Priami et Hecubae. Cum iunior esset quam ut arma ferre posset Priamus eum cum multo auro apud hospitem, Thracum regem Polymestorem, misit ubi tute servaretur. Nam Priamus exitum belli timebat neve Troianorum regum stirps omnino periret cavebat. At Troiae captae nuntio adlato Polymestor Polydorum statim occidit ut auro potiretur et corpus in mare praecipitavit. In Euripidea Hecuba Priami uxor de nefando scelere supplicium sumpsit dum Polymestorem excaecat et eius liberos necat. Agamemnon iudex eam absolvit iuste factum arguens. Ob Hecubam in canem mutatam, quae metamorphosis apud Euripidem a Polymestore ex quibusdam vaticinationibus praedicebatur, eandem fabulam narrat Ovidius. Ad eadem facta tertio libro Aeneidis alludit Vergilius cum Aeneas in locum ubi Polydorus insepultus iacet incidit. Quae fabula tamen Iliadis auctori ignota erat qui Polydorum, quamvis a patre Priamo pugnae interesse vetatum tamen Achillem stulte provocantem bello mori voluit. Nec apud Homerum Hecubae sed Laothoae filius erat.

Hyginus fabulam a cetera traditione longe aberrantem tradidit, quod fortasse argumentum hodie deperditae (Latinae[1] ?) tragoediae fuitː nam Ilione, Priami et Hecubae filia eademque Polymestoris uxor, fratrem Polydorum a parentibus alendum suscepit et eum cum proprio filio Deipylo e Polymestore genito permutavit. Ita filium pro fratre et fratrem pro filio habuit. Qua de causa cum victores Achaei regem hortarentur ut Polydorum necaret Polymestor non illum sed per errorem filium suum sustulit. Postremo Ilionae monitu filius et filia Priami periurum Polymestorem excaecant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fortasse Ilione Pacuvii

Fontes[recensere | fontem recensere]

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum       
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione uideret.
Ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
res Agamemnonias uictriciaque arma secutus
fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro       
ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames!