Milman Parry

E Vicipaedia

Milman Parry (natus anno 1902; mortuus Angelopoli die 3 Decembris1935) fuit philologus Americanus qui poësin epicam regionis Balcanicae occidentalis collegit et perscripsit. Parry est eius disciplinae pater quae traditioni epicae transmittendae studet. Scripta eius a filio Adam Parry collecta et edita sunt. Labores a discipulo Alberto Lord continuabantur.

Studuit primum apud Lyceum Technicum Quercupolitanum in California, tunc litterarum classicarum apud Universitatem Californiensem Berkeleiensem. In facultate laboravit Universitatis Harvardianae.

Parry primus fuit qui locutiones repetitas Homeri vidit et penitus investigavit. Opera Homeri cum traditionibus oralibus suo saeculo manentibus posuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Parry, Adam, ed. 1987. The Making of Homeric Verse: The Collected Papers of Milman Parry. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]