Otto Manninen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Otto Manninen cum sponsa Anni Swan.

Otto Manninen (natus 13 Augusti 1872 Kangasniemi in Finnia, mortuus 6 Aprilis 1950 Helsingiae) fuit scriptor, poeta, interpretator Finnicus. Opus notabile fecit, cum in Finnicam Homeri Iliadem (1919) et Odysseam (1924) versu hexametro convertit. Praeterea quaedam opera Molière, Henrici Ibsen, Ioannis Volfgangi Goethii atque Oedipum tyrannum Sophoclis et Medeam Euripidis Finnice interpretatus est.