Nicolaus Valla

E Vicipaedia
Titulus Operum et dierum Hesiodi a Nicolao Valla Latine versae, Lutetiae anno 1509 divulgatae

Vide etiam paginam discretivam: Valla

Nicolaus Valla (Italice Niccolò della Valle), die 6 Decembris anno 1444 Romae natus et die 26 Septembris anno 1473 ibidem mortuus, Franciscanus, humanista Italicus et poeta Latinus fuit. Canonicus Cathedralis Sancti Petri ab anno 1473. Opera et dies Hesiodi Latinis hexametris vertit et Iliadem Homeri vertere incepit, sed mortuus est. Carmina III-V, XIII (vv. 1-600), XVIII, XIX (vv. 1-18), XX (vv. 1-503), XXII, XXIII (vv. 1-449), XXIV fecit quae Iacobus Faber Stapulensis manuscripta in Francogalliam transtulit et a typographo Iodoco Badio Parisiis primum, deinde Wittenbergae edita sunt. Carmina propria Latina pleraque adhuc inedita sunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Titulus Iliados a Nicolao Valla Latine versae, ab Iodoco Bado Ascensio editae, fortasse Lutetiae anno fere 1510 divulgatae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.