Raymundus Cunichius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Raymundus Cunichius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Ianuarii 1719; Ragusium
Obitus: 22 Novembris 1794; Roma
Patria: Respublica Veneta

Officium

Munus: Poëta

Consociatio

Religio: Catholicismus

Raymundus Cunichius (Croatice Rajmund Kunić, Italice Raimondo Cunich), natus 17 Januarii 1719 in Ragusio et mortuus 22 Novembris 1794 Romae fuit humanista, Latinista, Iesuita, poeta Ragusinus et Italianus. Virorum doctorum in re publica Ragusina natorum Cunichius et Rogerius Boscovicius celeberrimi sunt.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In Ragusio primum studebat. Anno 1734 in societatem Iesu Romae ingressus est et Collegio Romano studia continuabat. Post annum 1768 Romae Florentiae Firmo Tiferno rhetoricam docuit. In litteris artibusque versatus est. Anthologiam multorum poetarum edidit. Etiam in funeribus pontificum Gregorii ΧΙΙΙ et Clementis XIII carmina declamavit. Academiae Arcadum sodalis fuit.

Opus Cunichii maximum est Iliadis plena hexametrica versio Latina (Homeri Ilias Latinis versibus expressа, 1776), quam etiam Vincentius Monti laudabat, qui Homerum Italianice vertit[1]. Etiam septem eclogas Theocriti Latine reddidit atque orationes elegia epigrammata composuit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Homeri Ilias, latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino. Romae: Joannes Zempel, 1776.
  • Carmina anthologica Cunichii, 1774 (prima editio: Anthologica sive epigrammata anthologiae Graecorum selecta, latinis versibus reddita et animadversionibus illustrata. Romae, Michaelis Angeli Barbiellini, 1771).
  • Elegiae Cunichii in: Collectio poetarum elegiacorum stylo, et sapore Catulliano scribentium ... Collegit, castigavit, praefatus est, suas accessiones ineditas addidit Carolus Michaeler... 1784-1785.
  • Carmina Cunichii in: Carmina recentiorum poetarum VII a Societate Jesu id est Julii Caesaris Cordarae, Raymundi Cunichii, Bernardi Zamagnae, Alphonsi Nicolai, Rogerii Boschovichii, Bartholomaei Boscovichii et Joannis Baptistae Roberti. 1772.

De Cunichio[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Epistola Montii die 15 Aprilis anni 1807 data (Epistolario di Vincenzo Monti / A cura di A. Bertoldi. 6 voll. Firenze: Sansoni, 1928-1931. Vol. III, 1929. P. 147); cf.: Veneri Q. Vincenzo Monti. Torino: Paravia, 1941. P. 102.