Calchas

E Vicipaedia
Iphigeniae sacrificium in pictura Pompeiana e "domo poetae tragici". Calchas est persona barbata dextra.

In mythologia Graeca Calchas (genetivus Calchantis, Graece Κάλχας) est auspex[1] qui Agamemnonem et Danaos Ilium comitatur[2]ː nam urbem decimo anno captam praedixerat[3]. Voluntatem deorum eis interpretabatur et saepe infausta nuntiavit. Nam Agamemnoni immolationem filiae Iphigeniae[4] in Aulide praecepit cum venti adversi classem proficiscentem retinebant. Pestis causam quoque exercitum Achaeorum ante Priami urbem vastantis declaravit iram esse Apollinis indignantis quod Agamemnon sacerdotem suum increpuisset atque filiam eius captivam, Chryseidem nomine, ne redderet patri recusasset[5]. Persona tragoediarum fuit e quibus praeclarissimae sunt Troilus et Cressida Gulielmi Shakesperii (Anglice), Troades (Latine) Senecae. In aliis quoque memoratur, quamquam in scaenam non ipse progrediturː Iphigenia Aulidensis Euripidis (Graece), Aiax Sophoclis[6], Iphigénie Iohannis Racine (Francogallice)... Et in comoedia musicali Iacobi Offenbach La Belle Hélène personam maxime ridiculam agit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias I.69ː ... οἰωνοπόλων ὄχ’ ἄριστος.
  2. Cicero, De divinatione I.87. Vide etiam Aeneidem II.100-194 et Euripidem, Helena 749-50.
  3. Ilias II.300-330.
  4. Aeschylus, Agamemnon 113-159 et 199-217. Euripides, Iphigenia in Aulide 89-93 et 518 et 1565 et 1590-1601. Iphigenia in Tauris 17-24. Quam fabulam ignorasse videtur Homerus.
  5. Ilias I.59-129.
  6. Versus 745-83.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]