Lingua Homerica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nonnulli versus Iliadis (liber II) in papyro antiquo.

Lingua Homerica est lingua Graeca quam hodie in carminibus Homericis legimus, a vetustis vatibus[1] olim ex dialectis Ioniae et Aeoliae artificialiter confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad Mycenaeam aetatem referendis. Quibus additur licentia poetica plurima qua linguam Graecam rhythmo dactylico[2] poetae accomodabantː nam hexametrum dactylicum gentes non indoeuropaeae Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum sermonem rhythmandum videtur. Itaque philologi "linguam Homericam ab hexametro creatam esse"[3] repetere solent. Orthographiam hodiernam et divisionem textumque poematum Homericorum tertio et secundo saeculo a.C.n. finierunt Alexandrini grammatici, e quibus maxime notus fuit Aristarchus.

Poemata Homerica antiquissimae litterae Graecae hodie servatae manent, quoniam tabellae Mycenaeae dictae et lineari B scriptura notatae nihil aliud nisi inventaria administrationis tradiderunt. Multi poetae posteriores hanc linguam imitati suntː quocirca dictio epica quoque appellatur.

De textus traditione[recensere | fontem recensere]

Glossaria praecipua de Homero tantummodo exstant, e.g. Adolphi Kaegi celebre quoddam anni 1920; videtur reimpressio anni 1999

Ex ipsa textus traditione multae difficultates philologicae ortae sunt. Nam primus nucleus poematum Homericorum circa 800 a.C.n. compositus creditur in colonia quadam Graeca Asiae Minoris. Ibi enim Homerum - si quidem talis poeta umquam fuit - vitam egisse constat sive Smyrnae[4] sive in alia civitate litoris aut circumiacentium insularum. Certe Homerus dictionem epicam non ipse excogitavit sed a multis praecessoribus iam elaboratam accepit. Oraliter aliquamdiu Ilias et Odyssea traditae sunt per vates qui versus addere vel mutare poterant (nam Graeci ἀοιδοί non tantum carmina aliorum canebant sed etiam propria opera componere callebant). Litteris tempore incerto primum mandatae sunt, fortasse ab Homeridis in insula Chio unde tyrannus Atheniensis Pisistratus volumina accersivit quae Atheniensibus exemplar publicum fierent[5]. Omnis civitas tum quam maximum numerum versuum in libris suis habere cupiebatː ita enim quam integerrimi esse videbantur, nec quicquam deesse putabant. Qua de causa multi versus spurci interpolati aut additi aut loco importuno repetiti inveniebantur. Simul plura poemata in unum a posterioribus editoribus contributa et versus transitionis additi sunt quibus compingerentur. Exempli gratia in Odyssea tria carmina satis imperiter consuta agnoscunturː Telemachi peregrinatio (I-IV et pars libri XV), Narrationes apud Alcinoum (V-XIII), Ulixis ultio (XIV-finis) nec invocatio ad Musam quae operi praeludit aliud praenuntiat nisi narrationes apud Alcinoum. Antiquitus grammatici iam compertum habebant librum XXIV posterius additum esse.

Quin etiam abecedarium viginti quattuor litterarum hodie in usu quinto demum saeculo exeunte Athenis ratum fuit. Ita plures translitterationes intervenerunt tempore evolvente aut cum e civitate quadam ad aliam carmina transferrentur. Grammatici Alexandrini magnam corruptionem animadvertentes multos versus editione vulgata expulerunt et multos alios obelo aut asterisco notaverunt tamquam suspectos quod non genuini et Homerici essent. Timidiores tamen in emendando fuisse plerique philologi moderni existimant. Constat quidem non omnia quae hodie sub nomine Homero legimus ad nonum aut octavum saeculum a.C.n. referenda esse.

Phonetica[recensere | fontem recensere]

Quamquam orthographia tradita genuina esse non potest nonnullis difficultatibus leges metricae et philologia historica velut remedia adhibere possunt.

De digammo[recensere | fontem recensere]

Digamma, velut gamma duplex, sonum [w] in nonnullis dialectis Graecis antiquis notabat.

Fuit antiquitus in verbis indoeuropaeis consonans [w] pronuntiatus ut Latine in vino aut vico. Hic sonus in tabellis Mycenaeis signis syllabicis diligenter notabatur (wo-i-ko-de = (F)οικονδε, wo-no = (F)οινος, wa-na = (F)αναξ). Primo vero millenario ineunte in plerisque dialectis - in primis Ionice et Attice - cito obmutuit, nullo vestigio in scriptura relicto. Aeolice tamen diutius restitit et littera digamma (F) aliquamdiu notatus est. Apud carmina Homerica, etsi nusquam notatur, eius praesentia metro detegiturː nam ante verbum olim littera digamma incipiens vocalis finalis verbi praecedentis nec, si brevis est, eliditur[6] nec, si longa est, corripitur[7], unde recte colligere possumus hiatum temporibus Homericis ibi non fuisse. Simili modo digamma post aliam consonantem positum syllabam priorem longam per positionem facit. Sunt exempla contraria - pauciora quidem[8] - sed verisimile est in illis versibus correctiones imperitas factas esse ab eis qui praesentiam soni digamma littera notati non iam suspicabantur[9] nisi totus versus recentior est.

Fiebat etiam ut digamma post vocalem vocalizaretur atque diphthongum efficiens littera upsilon in vulgata notareturː ἒχευα et ἔχευατο e verbo χέ(F)ω (Attice ἔχεα, Latine fundo). Ita Homerice δεύομαι et ἐπιδευής versus Attice δέομαι et ἐπιδεής.

Haec sunt exempla nonnulla verborum Homericorum cum digammoː

  • Fοικος, Latine vīcus.
  • Fοινος, Latine vīnum..
  • Fέσπερος, Latine vesper..
  • Fέτος, Latine vetus.
  • Fόπα, Latine vox. Ex eadem radice Fειπεῖν et Fέπος.
  • Fιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice Fοῖδα (vīdī) et Fεῖδος.
  • Fέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice Fέρδω.

etc.

Alia verba consonantibus σF incipiebantː

  • σFέ, σFοι, σFόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
  • σFηδύςː Latine suavis.
  • σFῆθος, Latine suesco/suetus.

etc.

De vocalibus[recensere | fontem recensere]

  • Attice duae vocales medio verbo collidentes plerumque in unam vocalem longam coeunt, quae contractio appellatur. In carminibus Homericis contra formae non contractae saepe inveniunturː ἡμέας, ἄλγεα, βουλέαι, ἐμέο... (Attice ἡμᾶς, ἄλγη, βούλει aut βούλᾐ, ἐμοῦ). Formae "distractae" quoque inveniuntur cum rhapsodi et editores, ne versus claudicaret, vocalem brevem eiusdem tenoris e vocali longa e contractione nata velut extraxeruntː τιμόωντο, ὁρόωντες, ὁράασθε... (Attice ἐτιμῶντο, ὁρῶντες, ὁρᾶσθε). Sine dubio tempore Homeri pronuntiabantur τιμάοντο, ὁράοντες, ὁράεσθε. Praeterea Ionica dialecto ε cum ο in -ευ contrahebantur, quod etiam in textu Homerico fitː φιλεῦντας = φιλοῦντας, ποιεῦμεν = ποιοῦμεν, μευ = μου.
  • H ante aliam vocalem servatur dum Attice sive corripitur sive contrahiturː genetivus Homericus nominis πόλις est πόληος[10] (Attice πόλεως cum quantitatis metathesi), participium perfectum τεθνηώς (Attice τεθνεώς), aoristus subiunctivus βήομεν ex βαίνω/ἔβην (Attice βῶμεν), θηήσατο[11] (Attice ἐθεάσατο). In textu Homerico ob incertam translitterationem scribuntur etiam βείομεν et τεθνειώς, quia in vetustissimo abecedario Graeco una littera E notabantur soni postea sive H sive EI sive E notati[12]. Item εῖαται, tertia persona pluralis ex ἦμαι (sedeo).
  • Ut in dialecto Ionica ubi lingua Attica alpha longum habet, apud Homerum η legiturː χωρή, ἀγγελίη... (Attice χωρά, ἀγγελία).
  • Epsilon prostheticus nonnumquam apparet (secundum metri necessitatem) initio verborum quae antiquitus littera digamma incipiebantː ἔεδνα (εFεδνα), ἐείκοσι (εFεικοσι), ἔεργον (εFεργον), ἐέλδομαι (εFελδομαι).
  • Vocalis brevis ante consonantes νF et ρF et λF producitur postquam digamma obmutuitː ξεῖνος, γούνατα (< γονFατα) plurale ex γόνυ, δούρατα purale ex δόρυ, μοῦνος etc. (Attice ξένος, γόνατα, δόρατα, μόνος).

De consonantibus[recensere | fontem recensere]

  • Consonantes geminatae metri causa saepius servantur quam Attice, in primis -σσ-, in aoristis quidem sed etiam in dativis pluralibus (-εσσι)ː ἐτέλεσσα (Attice ἐτέλεσα), δυσμενέεσσι (Attice δυσμένεσι), τόσσον ... ὂσσον, ἐσσι/ἐσσεται (Attice εἶ/ἔσται), ποσσί (ex ποδ-σι, Latine pedibus) etc. Item ubi Attice -ττ- inveneris Ionice -σσ- inveniesː θάλασσα, κηρύσσω... M geminatum ex -σμ- ortum itidem servaturː ἂμμες/ἂμμι (ἢμεῖς), ἔμμεναι (εσ-μεναι = εἶναι), ὒμμι...
  • πτόλεμος et πτόλις formae antiquae esse videntur quoniam in inscriptionibus Cypriis inveniuntur (Attice πόλεμος et πόλις).

Morphologia[recensere | fontem recensere]

In carminibus Homericis saepe plures formas idem valentes inveneris e quibus poeta quae maxime cum metro congruat eligat. Varietas quaedam ex orthographia quoque usque ad Alexandrinos subinde renovata orta est.

Declinationes nominum, pronominum, adiectivorum[recensere | fontem recensere]

  • Suffixum -Φι, dictionis epicae proprius, in omnibus declinationibus invenitur nec singulare a plurali distinguit. Fortasse nota instrumentalis initio fuit - nam origo indoeuropaea non dubia videtur - sed apud Homerum ad omnem casum denotandum idoneum praeter nominativum et accusativum occurritː βίηφι, ἶφι, ναῦφι, κεφαλῆφι, ὄρεσφι, χειρὶ δεξιτερῇφι, ἐξ εὐνῆφι...[13]
  • Suffixum -θεν ex adverbiis loci interrogationi "unde" (πόθεν) respondentibus ad nomina translatum est tamquam nota ablativi/genetivi, non tantum ad nomina geographica (Κρήτηθεν = ex Creta) sed etiam nomina communia (άγόραθεν = e foro, ἐξ οὐρανόθεν = e caelo, ἐξ ἁλόθεν = e mari etc.) et pronomina (ἐμέθεν = a me, σέθεν = a te)[14]. Simili modo suffixum -θι interrogationi "ubi" respondet (locativus οἴκοθι = domi) et suffixum -δε interrogationi "quo" (ἀγορήνδε = ad contionem).

Declinatio prima[recensere | fontem recensere]

  • Genetivus pluralis non contractusː -άων vel -έων (Ionismus). τάων = Attice τῶν.
  • Dativus pluralis -ῇσι vel ης secundum metri commoditatem. Ex κεφαλῇσ(ι) = Attice κεφαλαῖς.
  • Genetivus singularis nominum masculinorumː -αο vel -εω (Ionismus). Exː συβόταο = Attice συβότου.
  • Nonnulla nomina masculina alpha brevi nominativo desinentesː ἱππότα, νεφεληγερέτα...

Declinatio secunda[recensere | fontem recensere]

  • Genetivi sigularis nota -οῖο/οο (ex -osyo cf.Sanscrite -asya) est aeolismus. Occurrunt etiam genitivi in -ου.
  • Dativus pluralis -οισι in pluribus dialectis Graecis occurrit. Frequens quidem apud Homerum est sed forma -οις quoque invenitur. Dativus dualis -οιινː ὀφθαλμοῖιν.

Declinatio tertia[recensere | fontem recensere]

  • Accusativus pluralis semper in -αςː πόλιας et πελέκυας (Attice πόλεις et πελέκεις). Item nominativus in -εςː πόλιες non πόλεις.
  • Dativus pluralis aeolicus -εσσι e thematibus sigmaticis ortus esse putaturː γένεσ-σι ex γένος postea γέν-εσσι interpretatus, unde πολίεσσι, δεπάεσσι, χρημάτεσσι etc.
  • Nomina typi πόλις duo themata habentː πολη- et πολι- unde velut declinatio duplex oriturː πόληος, πόληι, πόληες, πόληας versus πόλιος, πόλī, πόλιες, πόλιας, πολίων, πολίεσσι.
  • Nomina eiusdem generis atque βασιλεύς duo themata habentː βασιληF- ante vocalem et βασιλευ- ante consonantem unde accusativus βασιλῆα, genetivus βασιλῆος, plurales βασιλῆες, βασιλῆας.
  • Adiectivus πολύς cum declinationem thematicam non sequitur (nominativus πολλός, πολλόν) thema πολεF- praebetː πολέος (genetivus singularis), πολέες (Attice πολλοί) etc.
  • υἱός (filius) plerumque tertiam declinationem sequiturː acc. υἱα, genetivus υἱος, dativus υἱι, plurale υἱες, υἱας etc.
  • πάτηρ, μήτηρ quae genetivum et dativum syncopatum Attice praebent (πατρός) nonnumquam apud Homerum vocalem brevem isdem casibus habent πατέρος, πατέρι.
  • νηῦς (Latine navis) duplicem declinationem sequitur quia thema νη- cum νε- alternatː νῆα, νηός... versus νέα, νεός, νέες (nom. pluralis), νέας etc.

Pronomina demonstrativa et indefinita[recensere | fontem recensere]

  • ὁ/ὂς, ἡ,τό in lingua Graeca classica articulus erat, apud Homerum verum pronomen demonstrativum quod etiam pronominis relativi vice fungebatur. Plurale nonnumquam τοί, ταί, τά (Aeolismus).
  • Forma Ionica κεῖνος, κείνη, κεῖνο potius quam Attica ἐκεῖνος.
  • τις nonnumquam ex themate τε- declinaturː genetivus τέο, dativus τέωι, genetivus pluralis τέων.

Pronomina personalia[recensere | fontem recensere]

Prima persona (singulare "ego", duale "nos ambo", plurale "nos")
Singulare Duale Plurale
Nominativus ἐγώ, ἐγών νῶι, νώ ἡμεῖς, ἄμμες
Genitivus ἐμεῖο, ἐμέο, ἐμεῦ, μεῦ, ἐμέθεν νῶιν ἡμείων, ἡμέων, ἀμμέων
Dativus ἐμοί, μοι ἡμῖν, ἄμμι(ν)
Accusativus ἐμέ, με νῶι, νώ ἡμέας, ἧμας, ἄμμε
Secunda persona (singulare "tu", duale "vos ambo", plurale "vos")
Singulare Duale Plurale
Nominativus σύ, τύνη σφῶϊ, σφώ ὑμεῖς, ὔμμες
Genitivus σεῖο, σέο, σεῦ, σευ, σέθεν, τεοῖο σφῶϊν, σφῷν ὑμέων, ὑμείων, ὔμμέων
Dativus σοί, τοι, τεΐν ὑμῖν, ὔμμι(ν)
Accusativus σέ σφῶϊ, σφώ ὑμέας, ὔμμε
Tertia persona ( "is,ea,id", et reflexivum "se, sibi, sui")
Singulare Duale Plurale
Nominativus σφωέ σφεῖς
Genitivus οὗ, εἷο, ἕο, εὗ, ἕθεν σφωΐν σφείων, σφέων
Dativus ἑοῖ, οἱ σφι(ν), σφίσι(ν)
Accusativus ἕ, ἑέ, μιν σφωέ σφε, σφέας, σφας
  • μιν iam in tabellis Mycenaeis legebatur.
  • ὔμμες, ἄμμες sunt Aeolismi ita ut formae singulares secundae personae littera τ incipentes.

Adiectiva possessionis[recensere | fontem recensere]

Adiectiva possessiva e pronominibus personalibus derivata suntː

  • τεός, τεή, τεόν = tuus, tua, tuum. Nec minus σός, σή, σόν invenitur.
  • ἑός, ἑή, ἑόν (thema σεFο-) vel ὂς, ἢ, ὂν (thema σFο) = suus, sua, suum.
  • ἁμός = noster et ὑμός = vester.

De coniugatione verborum[recensere | fontem recensere]

De personarum notis[recensere | fontem recensere]

  • Apud Homerum nota primae personae -μι in subiunctivo quoque occurritː ἐθέλωμι, ἀγάγωμι, ἴδωμι...
  • -θα secundam personam indicare potestː τίθησθα, βάλοισθα (optativus)...
  • -σι tertia persona subiunctiviː ἐθελησι, παθησι, παύσησι...
  • -ν tertia persona plurali ubi Atticus sermo -σαν habetː ἔβαν vel βάν (= ἔβησαν), ἔσταν (ἔστησαν), πλῆσθεν (= ἐπλήσθησαν), τράφεν (ἐτράφησαν). Vera nota erat -ντː ex ἐβηντ fit ἔβαν quia ex lege phonetica quae lex Osthoff dicitur vocalis longa ante sonos ντ corripitur et postea τ finalis obmutuit.
  • -μεσθα nonnumquam vice -μεθα prima persona pluralis voce media-passivaː ἐσόμεσθα ("erimus").
  • Tertia persona plurali voce media-passiva ν ante τ in α vocalizatur ita ut -νται et -ντο -αται et -ατο fiantː κείαται (Attice κεῖνται), γενοίατο (γένοιντο), ἐέρχατο (εἰγμένοι ἦσαν).

De temporibus[recensere | fontem recensere]

  • Praesenti tempore verba in -μι contractiones praebentː διδοῖς, διδοῖ, διδοῦσι (Attice δίδως, δίδωσι, διδόασι). Qui ionismi habentur.
  • In temporibus praeteritis (imperfectum, aoristus, plusquamperfectum) saepe augmentum deest sive syllabicum sive quod vocalem initio verbi producatː βῆ (= ἔβη), ἔσαν (ἦσαν), ἴσαν (ex ἰέναι). Rursus in nonnullis verbis occurrit augmentum longum (η)ː ἠ(F)είδη ex οἶδα. Suffixum -σκ thematice coniugatum iterationem in praeterito exprimebatː ἔχεσκον (ἔχω), Φύγεσκον (φεύγω), φαινέσκετο (φαίνομαι), εἴπεσκε etc. Exempli gratia carmine quarto Odysseae versibus 88-92 iteratio in sententiis subiunctis modo optativo exprimitur, dum in sententiis praecipuis occurruntː ἒλεσκε, σπείσασκε, γοάασκεν.
  • Voce media sunt apud Homerum aoristi nec sigmatici nec thematici cum sensu passivo aut intransitivoː βλῆτο ("ictus est", βάλλω), λύτο (λύω, solutus est), σύτο aut ἔσσυτο (σεύομαι), ὦρτο (ὄρνυμι). Item participium βλήμενος ("vulneratus") et infinitivum βλῆσθαι ("vulneratum esse")... Sunt etiam aoristi cum initio geminatoː e.g. κέκλετο ex κέλομαι, πεφιδοίμην[15] ex φείδομαι. Inveniuntur etiam aoristi et sigmatici et thematiciː βήσετο (βαίνω), δύσετο (Attice ἐδύσατο). Postremo ut in dialecto ionica aoristi in -κα (ἔθηκα) hoc cappa plurali quoque numero servantː ἢκαμεν (e ἲημι), ἔδωκαν (e δίδωμι).
  • Sunt vetusta perfecta sine suffixo -καː πεφύασι = πεφύκασι, βέβαμεν = βεβήκαμεν, τεθνηώς = τεθνηκώς... Nonnumquam radix cum vocali o singulari numero alternat cum radice sine vocali plurali numero μέμονα[16]/μέμαμεν/μεμάασι cum participio μεμαώς, γέγονα/γεγάασι cum participio γεγαυῖα[17] (in his exemplis nu radicalis in alpha vocalizaturː -μν- et -γν- ante consonantem -μα- et -γα- fiunt). Nam radices sunt μ(ε/ο)n et γ(ε/ο)ν.

De modorum notis[recensere | fontem recensere]

  • Apud Homerum subiunctivi archaevi cum vocali brevi aoristo frequenter occurrunt, rarius praesenti et perfectoː ἐγείρομεν = Attice ἐγείρωμεν, βείομεν = βῶμεν, πειρήσεται = πειρήσηται, δαμήετε = δαμῆτε, εἴδετε = εἰδῆτε (οἶδα). In aoristis sigmaticis illi subiunctivi non facile a futuris indicativi distinguuntur.
  • In infinitivis suffixa Homerica -μεν, -μεναι, -έειν invenimusː εἰπέμεν/εἰπέμεναι (Attice εἰπεῖν), διαβήμεναι (Attice διαβῆναι), κατακτάμεν (Attice κατακτεῖναι), ἰδέειν (Attice ἰδεῖν), ἴμεν (Attice ἰέναι), ἔμμεναι (Attice εἶναι)...

De nonnullis verbis sui generis[recensere | fontem recensere]

  • εἰμί (sum). Praesensː 2a sg.ː ἐσσί/εἰς 1a plrː εἰμέν 3a plr ἔασι. Futurumː ἔσσομαι Imperfectumː ἦα/ἔα/ἔον, ἔησθα, ἦεν/ἔην/ἤήν; 3a plr. ἔσαν. Subiunctivusː ἔω/ἐἴω. Optativusː 3a singularis ἔοι. Imperativusː ἔσσο, ἔστων. Infinitivusː ἒμεν/ἔμμεν/ἔμεναι/ἔμμεναι. Participiumː ἐών, ἐοῦσα.
  • εἶμί (eo). Praesensː 2a sg. εἶσθα Imperfectumː ἤια/ἤιον, ἤιε/ᾔεν/ἴε, ἤιομεν, ἤισαν/ἤιον.
  • οἶδα (scio), οἶδας, ἴδμεν. Imperfectumː ᾔδεα, ᾔδεe/ἠείδη/ἠείδει, ἴσαν. Subiunctivus cum vocali breviː εἰδέω, εἴδομεν, εἴδετε. Infinitivumː ἴδμεν/ἴδμενai Participium femininumː ἰδυῖα.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graece ἀοιδοί 'cantatores'.
  2. Una syllaba longa et duae brevesː — ∪ ∪.
  3. Die Sprache des grieschischen Epos ist ein Gebilde des Hexameters (K. de Witte apud Victor Bérard, praefatio editionis Odysseae apud Collection des Universités de France, 30).
  4. Smyrna urbs Aeolica primum fuit ac deince Ionica.
  5. Unde subcoloratio Attica quoque in nonnullis locis carminum Homericorum translucet.
  6. ἀπὸ οἲκουː ∪∪/--/
  7. Odyssea IV.318ː ἐσθίεται μοι οἶκοςː -∪∪/--/-
  8. Circiter 500 versus 2300 secundum Pierre Chantraine I p.117/8.
  9. Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, 1872. Pierre Chantraine, Grammaire homérique I cap. IX-X. Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, 1972, 179-189.
  10. Alterum genetivum habebat Homerus e themate in -iː πόλι-ος.
  11. Odyssea VII.134.
  12. Similiter antiquitus O = ou, o, ω.
  13. Pierre Chantraine I.104-108.
  14. Pierre Chantraine I.109-110.
  15. Odyssea IX.277
  16. Confer Latine "memini".
  17. Petrus Chantrazine I.202.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]