Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Catalana

E Vicipaedia
(Redirectum de Catalane)
Jump to navigation Jump to search
Lingua Catalana (Català, Valencià)
IPA: [ kə.tə'ɫa / ka.ta'ɫa /va.ɫen.si'a ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica
Locutores: 9 200 000
Sigla: 1 ca, 2 cat, 3 cat
Status publicus
Officialis Hispania, Andorra
Privata Gallia, Sardinia
Litterae:
Scriptura: Scriptura Latina
Procuratio: Institut d'Estudis Catalans et

Acadèmia Valenciana de la Llengua

Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Situs locutorum linguae Catalanae

Situs locutorum linguae Catalanae

Homo Catalane (dialecto Maioricana) loquens.
Arturus Mas, olim praeses Catalauniae, de essentia privata, essentia publica et lingua verba facit.

Lingua Catalana[1] vel Catalanica[2] (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche.[3] Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Populi quoque parvi Catalane loquuntur totam per orbem, in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina.[4] Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),[5] in 1687 municipiis.

In aliis regionibus alius gradus iuris atque usus est Catalanae, cum nihil iuris habeat in Francia, sola ius habeat in Andorra, iusque communicetur in tribus communitatibus autonomis Hispanicis et partim in Algario, urbe Italiae. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae anno 2008, Catalana erat secunda lingua in usu in Catalaunia, superata ab lingua Hispanica et linguae usitatae statu[6] et linguae patriae[6] et linguae agnitae, quamquam Catalana magis utebantur quinque ex septem regionibus functoriis et 80 centesimae cunctorum incolarum Catalane loqui sciebant.[6] In illa tamen terra lingua Catalana est princeps in iuvenibus docendis, in re publica gerenda, et in nuntiis publicis, usumque eius augendi studio diligenter explorat Generalitas Catalauniae, nec nihil impendit linguae et in Catalaunia et alibi consulendo.[7]

Litterae Catalanae floruerunt primum in Aragonia mediaevali atque iterum in Hispania moderna exeunte saeculo XIX et ineunte XX.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Terrae Catalanae (Països Catalans): (croceo opaciore designatur regio maximi Catalanae usus) pars septentrionalis et orientalis Hispaniae modernae (Catalaunia, Communitas Valentina et Baliares Insulae), pars australis et occidentalis Franciae (Rossilio ad Pyrenaeos) et Commune Algarium (in ora septentrionali et occidentali Sardiniae, insulae ad Italiam pertinentis)
Corona Aragoniae anno 1443.

Nomen linguae a Catalunya, id est Catalaunia terra, tracta est, cum origo eius vocabuli ipsa sit in ambiguo. Maxime viget sententia pristinum nomen Gathiam Launiam fuisse ex vocabulo Gothia vel Gauthia ("Gothorum terra"). Nam principes populusque Catalanus ex Marchia Gothica orti sunt.[8][9]

Varietas nominum[recensere | fontem recensere]

Nomen Catalanae linguae Catalane scribitur català. Locutio autem est [kətəˈla] in orientalibus dialectis, [kataˈla] in occidentalibus. Ceterum, in Communitate Valentina et Carche solet vocari valencià [valensiˈa], [balensiˈa]. Quod vocabulum saepe in dialectos illis locis proprias usurpatur, sed etiam universae linguae Catalanae adhibetur.[10].[11][10] In Itala autem urbe Algario nomen linguae de iure est Algarensis. Alia quoque nomina proposita sunt ne intellegerentur quae quidam ex verbo "catalana" intellegunt, ut català-valencià-balear ("Catalana-Valentina-Balearis"), aut bacavès (ex initiorum nominum BAlearium Insularium, CAtalauniae, et Valentiae), aut catalunyès ("Catalauniensis", nomen nove fictum de nomine terrae).[12] Aliud quoque nomen, quo maiores usi sunt, est llemosí ("Lingua Lemovicina").

Historia[recensere | fontem recensere]

Homiliae Organyà (ex saeculo XII)
Reliquia Greuges de Guitard Isarn (ca. 1080–1095), unum ex primis scriptis paene integre Catalanis,[13][14] maius paene saeculo quam Homiliae Organyà.
Charta linguarum Europae partis occidentalis et australis

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Saltem post saeculum II sunt indicia vocabulorum et locutionis propriorum in Hispania Tarraconensi et dissimilium ceterae Hispaniae.[15] Ibi ut alibi, mutatio Latinae vulgaris paulatim accidit, nec praecise determinari potest initium linguae Catalanae. Secundum Coromines credendum est maxima mutata saeculis VII et VIII facta esse, quamquam difficilis est fides rei, quod tantum lingua Latina artificiosa et sermoni vulgari distante scribebatur. Ex saeculo quidem VIII comites Catalani, fines suas in Musulmanos proferentes, linguam secum trahebant. Ante saeculum IX constat Catalana lingua ex Latina exstitisse in Tarraconensi et in utroque latere orientalium Pyrenaeorum. Haec impetum maiorem acceperunt ubi Comitatus Barcinonensis de Imperio Carolingiorum anno 988 divisus est.[16]

Iam enim saeculo IX crebriusque X atque XI apparebant vocabula sententiaeve integrae in lingua Catalana inter scripta Latina, et scripta brevia plene Catalana, ut ius iurandum anni 1028 aut Greuges de Caboet ex annis 1080-1090.[17] In dimidio primo saeculo XII scripta est versio Fori Iudicum, cuius reliquia, servata in bibliotheca Abbatiae Montis Serrati, moderniore est sermone. Post annum 1150 sunt scripta plurima et exeunte saeculo XII apparent vetustissimae litterae artis curiosioris, id est Homiliae Organyà, liber tractatuum Christianorum. Tum linguae priscae Catalanae plurima communia cum ceteris linguis Gallo-Romanicis erant, praecipue cum prisca lingua Occitana, quacum continuum dialectorum efficiebat, quod paulatim divertebatur donec fere saeculo XIII linguae manifeste dissimiles exstiterant.[18]

Saeculis XI atque XII principes Catalani ad Hiberum fluvium fines proferebant, et saeculo XIII Regnum Valentiae, Murciam (quae in Hispanicam linguam saeculo XV transiit) atque Insulas Baliares ceperunt.[19] Urbi Algario in Sardinia Catalane loquentes saeculo XIV illati sunt.[20]

In Medio Aevo inferiore, litteris Catalanis maxime florentibus, lingua aetatem auream habuit. Sunt inter auctores et opera eius temporis Raimundus Lullus (1232–1315), polymathes Maioricanus, historiae quae Quattuor Magnae Chronicae dicuntur (saeculis XIII et XIV), et schola poetica Valentina, cuius summus alumnus fuit Ausias Marchus (1397–1459). Saeculo XV urbs Valentia iam facta erat caput in rebus humanis Coronae Aragoniae et lingua Catalana in cuncto orbe Mediterraneo aderat. Hoc tempore Catalana, Cancellariae Regalis norma certa recta, fuit quod Costa Carreras "'magna lingua' Europae mediaevalis" vocat.[21] In publico usu quidem in Sicilia mansit usque ad saeculum XV, in Sardinia usque ad XVII.[22]

Primus liber typo mobili pressus in Hiberia fuit Catalanus, nomine Obres e trobes en lahors de la Verge Maria, anno 1474. Mutatio morum Medio Aevo in Renascentiam transeunte in clarissima fabula caballaria Tirant lo Blanc (1490), quam Martorell scripsit, sicut in operibus Metge videtur.[23]

Initia aetatis modernae[recensere | fontem recensere]

Decretum publicum quo lingua Catalana in Francia vetabatur.

Regnis Castellae et Aragoniae anno 1479 coniunctis, lingua Hispanica in honorem paulatim ascendebat[24] Catalanaque declinabat.[25][26] Urbani igitur et philologi homines facti sunt bilingues et litterae Catalanae auctoritate Hispanarum impelli coeperunt.[27]

Cum Tractatu Pyrenaeorum (1659) Hispania Franciae septentrionalem partem Catalauniae cessisset, Catalanae linguae eius terrae in dominium venerunt Francogallicae, quae anno 1700 facta est sola lingua publica regionis.[28][29]

Parvo post res novas Francicas (1789), Res Publica Prima Francica vetuit in re publica et impedivit in aliis linguas regionales Franciae, inter alias Catalanam, Alsatam, Britonicam, Occitanam, Flandricam, et Vasconicam.

Francia: saecula XIX-XXI[recensere | fontem recensere]

"Loquimini Francice - Estote mundi", paries ludi in Aquatepida-Talatione, 2010
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Patois

Post coloniam Francicam Algerium anno 1830 constitutum, eo Catalane loquentes saepius commigraverunt, Hispanis Lucentinis circa Oranum, Algeriae Catalanis septentrionalibus et Minoricanis consedentibus, quorum omnium lingua appellata est patuet. Anno igitur 1911 circa 100 000 hominum Catalane loquebantur. Hi tamen, post Algerium anno 1962 sui iuris se professum, paene omnes in Catalauniam Septentrionalem (facti Pieds-Noirs) Lucentumve fugerunt.[30]

Res Franciae ius publicum Francogallicae soli tribuit. Tamen Cura Generalis Pyrenaeorum Orientalium Catalanam die 10 Decembris 2007 publice agnovit unam ex linguis praefecturae esse[31] et in usu publico iuvenibusque docendis promovere curat.

Loci[recensere | fontem recensere]

Lingua Hispanica in Catalonia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania), Andorra et Sardinia (Italia) primaria.

Status Linguae in Hispania[recensere | fontem recensere]

Lingua Catalana, nativa Cataloniae lingua considerata, trium officialium linguarum una est secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta. Aliae sunt lingua Hispanica quae officialis passim in Hispania est, et lingua Aranica (qua Valles Aranica loquitur).

In Insulis Balearibus lingua Catalana quoque nativa lingua considerata secundum Balearico Statuto Autonomiae. Illic duae linguae officiales sunt: Catalana et Hispanica.

Apud Valentiam, haec lingua valentiana vocatur.

Catalana et Balearica gubernationes linguam Catalanam promovent. Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod in Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Catalana et Balearica gubernationes hoc consilium manent ut lingua Catalana protegatur promoveatur, repressioni prohibitionique annorum Francisci Franco responsum.

Catalana a plerisque linguistis Iberoromanica? lingua (velut Hispanica, Lusitana, Gallaecica, Aragonica...) putatur, sed aliquas proprietates Galloromanicarum linguarum velut lingua Occitana et minore in gradu lingua Francogallica habet.

Socialis usus[recensere | fontem recensere]

Secundum studium anno 2003 Generalitate Cataloniae effectum, 50.1% incolarum quotidianis in circumstantiis Catalana utuntur.

Significative, circa 55% respondentium Hispanica utuntur cum cum parentibus loquuntur (contra 42% qui Catalanam legunt). Quae ad massivam de Meridionali Hispania immigrationem per secundam XX saeculi partem tribuntur, ergo aliqui Catalanorum unum aut ambos parentes extra Cataloniam natos habent. Nihilominus, maxima pars (52.6%) Catalana cum suis pueris utuntur (42.3% Hispanica). Quod tribui potest ad aliquos hispanophonos cives de lingua materna ad Catalanam domi transeuntes.

Extra familiam, 48.6% incolarum se cum peregrinis exclusive aut praeferenter Catalanice loqui indicant, dum Hispanica utentium proportio 41.7%. 8.6% aequaliter ambis uti proclamant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "... Basileae quartum congressum linguae Catalanae ... habetis ...": (p. 484 apud Google Books)
  2. " ... Catalanice ... catalanitatem ... linguae Catalanicae" hic legis
  3. "La AVL destaca que el valenciano sigue vivo en la comarca murciana de El Carche". 23 Julii 2013 
  4. Joshua Project. "Catalonian :: Joshua Project". Joshua Project 
  5. El català, llengua d'Europa. 2009 
  6. 6.0 6.1 6.2 "Usos lingüístics. Llengua inicial, d'identificació i habitual Metodologia". Idescat 
  7. "Formula:Citation error" 
  8. García Venero 2006.
  9. Burke 1900, p. 154.
  10. 10.0 10.1 Acadèmia Valenciana de la Llengua (9 February 2005). "Acord de l'Acadèmia Valenciana de la Llengua (AVL), adoptat en la reunió plenària del 9 de febrer del 2005, pel qual s'aprova el dictamen sobre els principis i criteris per a la defensa de la denominació i l'entitat del valencià". pp. 52 
  11. Lledó 2011, pp. 334–337.
  12.  
  13. Veny 1997, pp. 9–18.
  14. Moran 2004, pp. 37–38.
  15. Enciclopèdia Catalana, p. 632.
  16. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  17. MORAN, J. i J. A. RABELLA (ed.)Primers textos de la llengua catalana. Barcelona: Proa, 2001. ISBN 84-8437-156-5
  18. Riquer 1964
  19. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  20. Wheeler 2010, p. 190.
  21. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  22. Wheeler 2010, p. 190.
  23. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  24. Wheeler 2010, p. 190.
  25. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  26. Wheeler 2010, p. 190-191.
  27. Wheeler 2010, p. 190.
  28. Wheeler 2010, p. 191.
  29. "L'interdiction de la langue catalane en Roussillon par Louis XIV". "CRDP, Académie de Montpellier 
  30. Marfany 2002.
  31. "Charte en faveur du Catalan"  "La catalanitat a la Catalunya Nord"