Melchior Cesarottus

E Vicipaedia
Wikidata Melchior Cesarottus
Res apud Vicidata repertae:
Melchior Cesarottus: imago
Melchior Cesarottus: imago
Nativitas: 15 Maii 1730; Patavium
Obitus: 4 Novembris 1808; Selvatianum
Patria: Res publica Veneta

Officium

Munus: linguista, poëta, scriptor, Interpres
Patronus: Universitas Patavina

Melchior Cesarottus (Italiane: Melchiorre Cesarotti, 1730-1808) fuit scriptor italicus, natus Patavii.

Vita[recensere | fontem recensere]

Melchior Cesarottus apud seminarium Patavinum primum discipulus fuit, deinde docuit rhetoricam. Nominatus est anno 1768 professor graecae et hebraicae linguarum apud universitatem eiusdem civitatis, et, anno 1806, Napoleo I ei stipendium tribuit. Ut imperatori francorum gratias ageret, illi dedicavit carmen cui titulus "La Pronea" (anno 1807).

Opera[recensere | fontem recensere]

Composuit:

  • versiones, quae alicuius momenti habentur, Ossiani, Demosthenis, Plutarchi necnon Homeri; Iliadem interpretavit tum versibus tum oratione soluta, sed in versione versificata, cui titulum De morte Hectoris dedit, ordinem illius carminis graeci mutavit.
  • Cursus de graecis litteris
  • tractatum de philosophia linguarum
  • tractatum de philosophia gustus
  • De voluptate, qua e tragoedia oritur
  • pauca carmina.

Eius opera collecta sunt in 42 vol., in 8-o, Pisis, 1805-1813. Quorum ecloga edita sunt in 4 volumina, in-8o, Mediolani, 1820.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Claudio Chiancone, Melchiorre Cesarotti, les Lumières et la Révolution Française, Laboratoire Italien. Politique et société, 9 (2009), p. 35-50.
  • Claudio Chiancone, La scuola di Cesarotti e gli esordi del giovane Foscolo, Pisis, prelis ETS, 2013.
  • Stipula e libro Dictionnaire Bouillet intitulato versa

Nexus externi[recensere | fontem recensere]