Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Apollo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apollo sauroctonus e Museo Lupariensi Lutetiae.

Apollo, (-inis, m, Graece: Ἀπόλλων, Apóllōn) in mythologia Graeca fuit filius Iovis et Latonae, in insula Delo natus. Apollo erat deus vaticinationis, musicae, iuventutis, scientiae, medicinae et solis (igitur, habet varia cognomina, primo scilicet "Phoebus" (Graece φοῖβος "resplendens, luminosus") inter alia etiam "Paean", id est deus salutaris).

Pater erat Aesculapii dei medicinae. Cum olim Aesculapius virum ex morte resuscitavisset, Iovis furor incensus est, quia Apollinis filius naturam mundi a deis factam mutare ausus erat: tunc Iuppiter Aesculapium fulmine cecidit. Apollo ad filium suum vindicandum Cyclopem quendam occidit arma Iovis facientem, fulmina terribilia. Qua re deus summus summa ira inflammatus Phoebum damnavit: debuit decem annos se in servitutem regis Admeti dare.

Apollo erat amicus Troianorum et cecidit Achillem, qui erat fortissimus miles Graecorum. Amavit suam sororem Artemidem, quae erat dea animalium. In antiquis temporibus Apollo erat deus solis, prius Sol (Helios) erat deus solis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apollinem spectant.