Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Bohemica

E Vicipaedia
(Redirectum de Bohemice)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Bohemica
Čeština
IPA: [ ˈt͡ʃɛʃcɪna ]
Taxinomia:
Locutores: circa 10 600 000
Sigla: 1 cs, 2 cze, 3 ces
Status publicus
Officialis Cechia, Slovacia (partim), Unio Europaea
Privata
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia Scientiarum Rei publicae Bohemicae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Collocatio locutorum linguae Bohemicae
Situs locutorum linguae Bohemicae

Lingua Bohemica[1][2] (Bohemice: český jazyk), qua Bohemi (Cechi) utuntur, ad linguas Indoeuropaeas et ad familiam linguarum Slavicam pertinet; una cum lingua Sorabica, lingua Polabica, lingua Cassubica, lingua Polonica, et lingua Slovaca ad linguas Slavorum occidentalium spectat. Slovaci linguam Bohemicam atque Bohemi linguam Slovacam intellegunt.

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum linguae Cechorum Bohemica vice Cechica sollemniter est, etsi Bohemorum pars immo tertia eam dum historiam non loquebatur, at eam Slavi Moravici loquuntur, et dialectus Bohemicus a lingua Bohemica litteraria differt. Exempli gratia:

Bohemice litterarie
Dej mouku ze mlýna na vozík.
dialecto Bohemico
Dej mouku ze mlejna na vozejk.
dialecto Orientomoravico
Daj múku ze mlýna na vozík.
dialecto Mediomoravico
Dé móku ze mléna na vozék.
dialecto Moravico-Silesico
Daj muku ze młyna na vozik.
Slovace
Daj múku z mlyna na vozík.
Latine
Da farinam ex mola in carpentum.

Lexica Bohemo-Latina et Latino-Bohemica[recensere | fontem recensere]

Lexicon Bohemo-Latinum. Quitt, Zd., et P. Kucharský. 1992. Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens. Ed. 1a. Pragae: Publica domus editoria paedagogica Pragae. 901 pp.

Lexicon Latino-Bohemicum. Pražák, J. M., Fr. Novotný ,et J. Sedláček. 1937. Latinsko-český slovník k potřebě gymnasií a reálných gymnasií. Ed. 10a. Pragae: Československá grafická unie. 1348 pp.

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum. Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum ab viris feminisque doctis, qui in Instituto classico Academiae scientiarum Bohemicae Latinitati Graecitatique operam dant, curatur. Vide Lexicon Bohemorum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Sermo Bohemicus": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 52r–56r.
  2. "Lingua Boëmica": Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 215–216.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!