Tridecasyllabus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tridecasyllabus est versus tredecim syllabis compositus.

Tridecasyllabus Latinus[recensere | fontem recensere]

Poetae Latinatis Aevi Medii tridecasyllabo utebantur. Caesuram necessariam post syllabam septimam habet, ut in carmine Multi sunt presbyteri...:

Cavete ne steriles / nec avari sitis,
si vos Christi stipite / vivere velitis!

Saepe rhythmum trochaicum, si secundum regulam pronuntiatus paenultimi legimus, tridecasyllabus Latinus habet:

Cum vos exueritis / chlamydem carnalem,
induat vos Dominus / stolam aeternalem!

Cum dimidiae partes priores versuum etiam fines similiter sonantes accipiunt, strophe quattuor versuum, quorum quisque quattuor pedes trochaicos habet, fit. Interdum versus huius strophae tertius (vel tridecasyllabi secundi dimidia pars prior) repetitur, ut in Gaudeamus igitur...:

Vita nostra brevis est, / brevi finietur,
venit mors velociter, / rapit nos atrociter / nemini parcetur!

Tridecasyllabus Polonus[recensere | fontem recensere]

Tridecasyllabus (Polonice trzynastozgłoskowiec) litterarum Polonarum versus princeps est. E poesi Latina translatum est.[1] Etiam caesuram post syllabam septimam habet. Primus exemplum est poema Godzinki (Horae canonicae Salvatoris) saeculo XV versum:

Patris sapientia, / veritas divina,
Deus homo captus est / hora matutina:
A notis discipulis / cito derelictus:
A Iudaeis traditus, / venditus, afflictus.[2]
Jezus Chrystus, Bóg Człowiek, / mądrość Oćca swego,
Po czwartkowej wieczerzy / czasu jutrzennego,
Gdy się modlił w ogrodzie / Oćcu Bogu swemu,
Zdradzon, jęt i wydań jest / ludu żydowskiemu.[3]

Adami Mickiewicz Pan Tadeusz, poema Polonum maxime notum, tridecasyllabis scriptum est:

Litwo, ojczyzno moja, ty jesteś jak zdrowie...[4],

Tridecasyllabus Russicus[recensere | fontem recensere]

In poesi Russica syllabica saeculorum XVII et XVIII tridecasyllabus e Polonia sumptus versus usitatissimus fuit. Caesuram post septimam syllabam habet. Antiochi Cantemiri satura prima sic incipitur:

Уме недозрелый, плод / недолгой науки!
Покойся, не понуждай / к перу мои руки[5].

Basilius Trediacovensis in sua Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum anni 1735 rhythmum trochaicum tridecasyllabo Russico addere voluerat, quod temptatio prima versuum Russicorum syllabo-tonicorum fuit.

Tridecasyllabus Hispanicus[recensere | fontem recensere]

Tridecasyllabus Hispanicus versus artis maioris (Hispanice arte mayor) est, sed rarus. Rhythmum trochaicum plerumque non habet:

Yo palpito tu gloria mirando sublime[6].

Caesura interdum non post septimam, sed post sextam syllabam stat:

¿Sus dioses? El miedo, / las sombras y la muerte.
¿Sus odios? El arte, / la vida y el placer[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wiktor Jarosław Darasz, Mały przewodnik po wierszu polskim, Cracoviae 2003, p. 80-85.
  2. Horae Sanctae Crucis.
  3. Jezus Krystus, Bog Człowiek, mądrość Oćca swego auctoris ignoti.
  4. Scilicet Latine Lithuania, mea patria, tu es sicut salus...
  5. Scilicet Latine O mens immatura, haud longae artis fructus, maneas nec manus meas ad stilum moveas!
  6. Gertrudis Gómez de Avellaneda, «Noche de insomnio y el alba».
  7. Scilicet Latine Qui dei tibi sunt? Metus, umbrae et mors. Quid odio tibi est? Ars, vita et voluptas.(Manuel González Prada, «Ritmo sin rima»).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lucylla Pszczołowska, Wiersz polski. Zarys historyczny, Vratislaviae 1997.